306
Facultas modica.
tiones in medicina audierit De quo fidem per vina testimoniaaut patentes literas facere debet Et si talis non extiterit Nonrecipiatur nec admittatur.
De anothomia f i e n d a.
Ordinamus etiam quod singulis tribus aut ad plus quatuorannis semel celebretur d i s m e m b r a t i o c o r p o r i s fi u m ani,morti damnati, si haberi poterit, et hoc fiat tempore frigidissimo,prope festa Natalis Christi. Interea autem quod peragitur ano-thomia volumus , quod omni mane legatur missa pro defunctis,propriis nostris expensis, quam omnes qui anothomiam videredesiderant audiant deuote et pro anima defuncti apud Deum in-tercedant. Qua peracta ordinarius cum sociis et scolaribus adlocum vbi anothomiam celebraturus est, se conferat et secundumordinationem doctorum precipue M u n d i n i lectionem de parte tuncconspicienda faciat et postea correspondenter eadem pars ad ocu-lum distincte ostendatur. Actu vero anothomie integre completocorpus anothomizati cum omnibus reliquiis eius a doctoribus me-dicine et Magistris Scolaribusque facultatis artium pro honorefacultatis Medicine ad sepulturam conducatur, Et ibidem officiumdefunctorum in ecclesia pro salute anime anothomizati solenniterperagatur.
Preterea statuimus et admonemus Ne aliquis audientium etvidentium anothomiam presumat aliquid capere vel furari decorpore anothomizandi sub debito prestiti iuramenti.
Expense huius actus.
Statuimus insuper vt quicunque anothomie interesse volu-erit, priusquam primam lectionem audiat vel aliquid de anotho-mia videat, florenum renensem ad fiscum facultatis reponat, dequibus peccuniis expense hincinde fiende soluantur.
Denique ordinamus quod facultas medicine pro hoc actuarcham fieri faciat sera et claue munitam In quam fragmenta etrcliquie anothomizati cum instrumentis vtendis vsque ad tempussepulture recludantur Clauis vero apud ordinarium illius facul-tatis lectorem reponatur.