308
Facultas Medica.
Tandem statuimus quod Baccalaureus medicine Rectori vni-uersitatis soluat VII solidos hallen, facultati vnum florenum re-nensem cum dimidio Et cnilibet examinatorum vnum florenumPedello vero septem solidos hallen. Prandiumque parari faciattaliter, quod eius occasione omnibus computatis patiatur expensasdecem florenorum tantum Nisi sponte ampliare voluerit.
Insuper expense pro Rectore et fisco vniuersitatis solui de-bebunt iuxta Statuta vniuersitatis vt puta dimidius florenus proRectore et vnus florenus pro fisco vniuersitatis Et postea prodoctoratu uil horum.
Item liceutiaudus pedello dare tenetur vnum florenum, si-militer doctorandus seorsum. Quod si simul bcentiam recipiat etinsignia, pedello exponat duos florenos Cuilibet Doctori facultatispro priuato examine vnum florenum, Similiter pro publico exa-mine vnum florenum Si intersint. Item promotori quatuor flo-renos ad kathedram Si simul licentiam et insignia recipiat. Quodsi seorsum quis licentiam recipiat, promotori tres florenos etpostea pro doctoratu duos florenos propter duplices labores' tradatet assignet ’. Preterea recipiens licentiam seorsum collationemdabit hactenus consuetam. Pro fisco facultatis tres florenos. Re-cipiens autem insignia dare tenebitur prandium, birreta et cyro-thecas, prout in aliis superioribus facultatibus fieri consueuit.
Quod si seorsum quis recipiat licentiam ad fiscum facultatisduos florenos, deinde in doctoratu vnum florenum soluat. Si si-mul licentiam recipiat et insignia dabit tres florenos pro facul-tatis fisco. Demum pro licentia danda Domino Cancellario vni-uersitatis vnus florenus est exponendus per licentiam petentem.
Juret nichilominus licentiandus iuramentum consuetum su-periorum facultatum, presertim quod in nulla alia vniuersitateinsignia recipere velit.
Hec etenim statuta per almam vniuersitatem studii Tuwin-gensis seu eandem representantes denuo approbata et ratificatasunt in vigilia assumptionis Beatissime Virginis Marie Anno Sal-uatoris 1497.
G r e g o r i u s M a i j Imperiali auctoritatepublicus et vniuersitatis Notarius iuratus.
1 späterer Zusatz: Item prcsidonti vnum florenum,