Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
277
Einzelbild herunterladen
 

Statuta 1495.

277

pro examinibus et eis satisfacere Alia vero omnia cuicunque sol-uenda ante promotionem publicam, alioquin promotor ipsum nonpromoueat.

Item decanus ante actum auisare debet promouendos de lo-catione, si simul plures promouendi sunt, eos inscribendo se-cundum ordinem et locationem.

Statuimus etiam quod decanus in die Iuonis (die 19. Maii)faciat celebrari missam in capella vniuersitatis, ad quam omnesdoctores licentiatos et scolares vocet, vt ei intersint.

D e lectionibus.

Statuimus vt quilibet doctor facultatis stipendiatus singulisdiebus priuatis vnam lectionem legat secundum tenorem sue con-ductionis ac horis a facultate determinatis, exceptis vacationibus.

Sequuntur vacantie.

Item a festo Tliome apostoli vsque Epiphanie dom. Ab Esto-mihi vsque ad dominicam Invocavit A dominica palmarum vsquead octauas pasce A dominica vocem iocunditatis 1 vsque ad diemMartis post Trinitatis Item nundinarum semper per duos diesA festo Natiuitatis Marie vsque ad festum Luce evangeliste protempore autumnali. Excepta etiam volumus esse festa collegiividelicet festum Kathedre Petri, Gregorii pape, Ambrosii, Tri-nitatis, Iuonis , visitationis Marie et si aliud vniuersitas duxeritferiandum, vndecim millium virginum, Conceptionis et presenta-tionis beate Marie virginis Adiectis quintis feriis, cum integrafuerit septimana, quas statuimus feriandas non obstante quodeadem septimana aliud festum habuerit propter disputationem inaliqua superiori facultate celebratam vel collationem factam autmissam vniuersitatis habitam.

Statuit preterea quod illi qui debent interesse examini pri-uato, non sint astricti illa die ad legendum Et nichilominusfestum habeant Jouis Et idem quando licentiandi vel baccalau-reandi examinantur vel doctores licenti ati Magistri vel baccalaureiin superioribus facultatibus promoueantur.

1 sva. Rogate.