278
Facultas Juridica.
Statuimus quod quilibet doctor legens possit loco lectionissue tenere vuum circulum, quo facto non censeatur aliquidneglexisse. Et si quis aliquam lectionem vel plures neglexerit,quod tunc possit infra illam angariam tenere vuum vel plurescirculos et sic euitare penam illius lectionis neglecte. Dummodotamen per huiusmodi circulum non impediatur alia lectio ordinariain iuridica facultate.
Item nullus Scolaris iuris etiamsi sit Baccalaureus iuris as-cendat lcathedram doctoralem in scolis siue legat siue resumatpro se siue pro alio vices doctoris supplendo Sed stet in inferiori,dummodo tamen ad lioc licentiam a decano vel alias secundumordinationem habuerit.
De modo forma ac qualitate promonendorum.
Statuimus et ordinamus quod volens promoueri ad aliquemgradum in iure debeat adire decanum facultatis iuridice, qui con-gregabit doctores regentes in eadem facultate, coram quibus isqui promoueri desiderat petat se admitti ad examen pro gradu,quem voluerit adipisci. Et postea mox iuret, quod si retar-datus fuerit aut reprobatus, quod non velit id vindicare per sevel per alium directe vel indirecte, quouis quesito ingenio velcolore.
Item quod super interrogatis velit dicere veritatem sibiscitam sine dolo et fraude. Quo facto promouendus exeat etresponsum facultatis exspectet. Interea vero facultas deliberandode eius admissione inquiret, vtruni debito tempore studuerit, lec-tiones et alia compleuerit iuxta facultatis ordinationes ac statutaet secundum hoc promonendo dabit responsum.
Quocirca statuimus quod nullus admittatur ad examen progradu bacc a lau reatus in iure Nisi prius in presentia facul-tatis docuerit per legitima documenta aut saltem proprio suoiuramento (si facultati inspecta conditione persone id videbitursufficere), quod per duos annos cum dimidio audierit lectiones acstuduerit in scolis in iure, in quo promoueri desiderat et hoc instudio generali ac priuilegiato, ita quod videlicet per dictum tem-pus ordinarium et legentem in nouis iuribus audiuerit. Poterittamen facultas inspecta ydoneitate persone promouendi ex causa