276
Facultas Juridica.
duxit proponendum, teneatur secretum, quod tunc decanus te-neatur illud tenere et mandare ab aliis teneri secretum perpetuovel ad tempus iuxta facti qualitatem.
Item statuimus quod post noui decani electionem infra octa-uam antiquus decanus de singulis com putum faciat fideliteratque peccuniam et singula alia que sunt facultatis ipsi nouodecano presentet et fideliter assignet sub debito iuramenti.
Statuimus etiam quod decanus pro suo stipendio debeatpercipere a facultate vnurn florenum.
Insuper statuimus quod quilibet decanus inscribat promotostempore sui decanatus in matriculam facultatis, et quantumfacultati dederint, cum anno dominico ac die mensis Et propterhoc decano soluere tenentur Baccalaurei quatuor solidos, licen-tiatus vel doctor septem solidos Et si alibi promoti fuerint vitrapredicta doctor vel licentiatus petens admitti ad regentiam soluatfacultati iuridice vniun florenum et decano vt alii hic promoti,pedellis vero dimidium florenum, Baecalaureus vero soluat me-dietatem horum etc.
Item decanus tenetur facere publicam intimationem p r o-motionum promotore et promouendis expressis, per manumNotarii sub sigillo facultatis etc.
Statuimus insuper quod facultas habeat arebam duabusseris et clauibus munitam, in quam includentur instrumenta fa-cultatis, fiscus et alia obuenientia facultati. Harum autem cla-uium vnam habeat decanus pro tempore, alteram vero is, quemfacultas elegerit.
Item statuimus quod decanus post admissione m alicuiusp r omouendi ad publicum examen teneatur id per cedulamvel pedellum intimare ad quinque dies ante diem examinis pub-lici cuilibet doctori regenti Et nichilominus die immediate pre-cedente examen publicum teneatur singulis doctoribus intimareper cedulam, quod crastina die mane intersint misse de spiritusancto Et postquam puncta fuerint assignata, teneatur singulisdoctoribus regentibus per cedulam puncta et locum examinis vnacum hora significare et eosdem per iuramenta ad hoc vocare.
Statuimus quod decanus pro tempore statim admisso quocun-que ad examen priuatum teneatur recipere ad manus suas ab exa-minando omnia, que tenebitur exponere doctoribus examinatoribus