230
‘11. Statuten <1. U. von 1537.
esto contubernales pecunias recipere et conseruare, ecclesijs quajad Vniuersitatem pertineant, de Vniuersitatis sententia prospicere,celanda fideliter tegere , diem solutionum non differre neque de-bitum remittere, sumptus et impensas fideliter facere in ea re inqua facere oportet, rationem reddere acceptorum et expensorum.Quae omnia quaeque aha ab Vniuersitate illi iniuncta fuerint seesse diligenter et fideliter curaturum iurabit. Pro ipsius uerolaboribus salarium illi ab Vniuersitate Scholastica decernetur etpraebebitur.
Atque his curationibus praefecti singulis annis circiter festumpentecostes ab Vniuersitate petere debebunt, ut suam cuique cu-rationem retinere liceat. Quod si faciendum Vniuersitati uisumfuerit, in annum sequentem rursus conducentur. Si quid etiamfuerit, in quo monendi castigandique uideantur, grauiter in hocse Vuiuersitas geret atque semper in memoriam illis reuocabit,quod iurati sint secreta se non reuelare uelle.
De orationibus publice habendis cap. 24.
Veteribus placuit certis temporibus aduocata studiosorumomni concione orationem haberi. Quse tempora seruari nullomodo possunt. Quin etiam ipsa argumenta indigna veritati cog-nitae ac declaratae futura sint. Retineatur tamen ipsa res, quaenon solum utilitatem, sed etiam dignitatem complectatur atquenunc quidem ad hunc modum vsurpetur.
Ante natalem Christi de saluberrima Seruatoris et Doniiuinostri Jesu Christi Natiuitate a Doetore Theologo oratio solennishabeatur, cui omnes frequentes intererunt. Deinde singularumprofessionum Decani ijs temporibus, quibus hactenus fieri con-sueuit, de laudibus Facultatis suae uel ipsi dicant aut eruditoalicui adolescenti hoc dicendi munus commendent. Ita singulisannis quinque orationes habebuntur, quibus et ad pietatemet studia cum humanitatis tum superiorum professionum ingeniaadolescentum accendi poterunt.
De Funeribus.
Funera Doctorum ac Magistrorum fient ad consuetum etuisitatum modum horum temporum. Omnes ordine prosequentorDoctores, Magistri, Discipuli edicto Rectoris congregati. Tum