Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
229
Einzelbild herunterladen
 

41. Statuten d. U. von 1537.

229

florentis ; a petitore iu iuditio debiti, si plus floreno vno petatur,cruciatum Notario exigere liceat, si minus dimidium.

Similiter et minister publicus, qui p e d e 11 u s dicitur,uocatus ad hoc munus in ea iurabit in quse profitentes nomensuum apud Rectorem iurare solent. Atque insuper, se munussuum cum fide et diligentia gesturum, prsestiturum silentiumcelandorum.

Minister publicus indies ad Rectorem accedito, quod iussusfuerit exequitor, semel item ad singularum professionum Decanos,promulgato quae de more consueuerunt, ante Rectorem cum scep-tro incedito, in conuentibus solennibus adesto, ordinationes curato,denuntiato Rectori, si quos compererit pro studiosis se gerereneque fuisse sua apud Rectorem nomina professos, delinquentescontra leges et statuta Yniuersitatis et Rectoris apud Rectorempostulato atque accuset. Quibus multae dictae fuere, annotataillorum nomina habeto et exigere studeto. Vno integro illi dieextra oppidum abesse ius non esto, nisi Rector hoc illi petenticoncesserit, neque triduum, nisi permiserint quatuor professionumomnes Decani.

Merces ministri publici.

De pecunia quae numerari solet ab ijs quorum nomina reci-piuntur a Rectore, cedet una pars tertia ministro publico. Si quierunt nobilitate et dignitate praestantes, quique in superioribussubsellijs assidere uelint, ij dabunt ministro publico, quando inalbum Yniuersitatis nomina ipsorum inscribentur, floreni qua-drantem, Et singulis Calendis Januarijs liberaliter eundem remu-nerabuntur. Qui citari per hunc aliquem uoluerit, dabit numulosduos. Qui arrestari quatuor. Cum honores aliquibus decernentur,statutam a singulis professionibus mercedem auferet. Quatuorquoque anni temporum dabuntur huic a discipulis studij artiuminhonoratis numuli tres, a Baccalaureo quatuor, a discipulis etstudiosis aliarum professionum sex. Eidem et de multaticia pe-cunia dabitur pars tertia.

De Syndico Vniuer s itatis cap. 23.

Syndicum Vniuersitas leget virum bonum, procuratoremrerum suarum, hoc fiet circiter VIII. Cal. Julij. Huius munus