226
41. Statuten d. U. von 1537.
que studiosorum recipitor. Atque inobedientia memorata paenaehoc statuto ea intelligenda, qua certis et destinatis non genera-libus mandatis aliquis audacter autoritate Magistratus contemptaluerit refragatus.
In discipulos improbitatis et flagitiorum conuictos, Rectoriset Assessorum, in Doctores et Magistros Vniuersitatis Scholasticaeanimaduersio esto.
Si quis p r i u i 1 e g i o r u m i u r i r enuntia r it, eius nomenin albo Rectoris deletor neque iterum recipitor, nisi de sententiaVniuersitatis Scholasticae, qua permittente, qui iterum recipi pe-tierit nomen suum, iterum persoluat debitam inscriptionis merce-dem. Quod si quis effecerit atque curauerit suum nomen in al-bum Rectoris inscribi dolo, hoc est, non ut studio disciplinarumatque artium operam quietius dare, sed in ligitationibus aut si-mili in causa adiuuari possit, illius cum de hoc constiterit, nomendeletor neque ipse priuilegijs gaudeat, quorum tamen beneficioet auxilio defendi famulitia et ministri Doctorum Magistrorumqueac professorum debebunt, si ipsorum nomina inscripta in albumRectoris fuerint, quamuis studendi discendique causa apud nosnon uersentur.
De pace componenda et dirimendis dimicationibus.
Dirimere dimicationes et pugnas, contentiones, denun-tiatione pacis seruandae cuiuis permissum esto, non obtemperantipama infligitor de Consilij sententia.
In dimicationibus inter studiosos et oppidanos omnes operamdent, ut contentiones et concertationes componantur et diriman-tur. Si autem compererit Senatus, aliquem ad eiusmodi conflictusnon pacis, sed augendarum turbarum causa 'accurrisse, eum nonminore seueritate quam ipsos authores est puniturus.
De ijs qui Carcerem uel refringunt, uel cum cnptiuis collo-quuntur.
Carcerem ne quis refringito neue oppugnato, captiuos neconator educere, eximere, clam dolo malo, vi, armis, coniurationefacta. Si quis fecerit periurij paenam luito et ab VniuersitateScholastica excluditor.
Carcerem item ne quis vnus pluresue accedunto, ne cum