Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
225
Einzelbild herunterladen
 

41. Statuten cl. U. von 1537.

225

fuerit, multabunt et aduersario postulante eosdem etiam in pae-nam dilataj litis condemnabunt, nisi iustas ob causas prorogatio-nem praestituti termini ab eodem Rectore et Assessoribus impe-traueriut.

Nullus subiectus iurisdictioni Vniuersitatis Scholasticae huiuscausa controuersiaque orta tempore, quo studiorum gratia hucmissus affuerit, aduersavium extrahat hinc ad aliud iuditium,sed coram Rectore conueniat, nisi quo minus faceret a Rectoreimpetrauerit. Qui aliter fecerit punitor arbitrio Rectoris et Con-siliariorum illius. Sic tamen hoc accipiendum, ne cui negatumbeneficium iuris communis et legitima defensio erepta esse ui-deatur.

De legitimis debitis et eorum solutione.

Si quis postulatus apud Rectorem legitimi debiti moramsolutionis fecerit, dies quindecim praestituantur, intra quos illicui debet satis faciat. Si diem hunc non obierit, multam soluitocruciatorum 4. Tum illi rursum quindecim dierum spacium so-lutioni praefiniatur, quibus creditori aut illi cui debet satisfaciatuel cum illis transigat. Ni factum fuerit, in custodiam detur pe-tente aduersario aut bona illius uendantur iuxta consuetudinemoppidi huius, deque pecunia confecta debitum dissoluatur.

Legitimum d e b i t u m hoc demum habeatur, quod obnecessarias causas factum est. Nam quae in conuiuia immode-rata in tabernis , vestes sumptuosas et cum profusione quadamin esculenta et poculenta (ut uocant) extraordinaria apud eosqui conuictores alunt, insumuntur, legitima posthac non iudi-cabuntur.

De ijs qui Imperium Rectoris et Senatus detrectant.

Qui Doctor, quique Magister fuerit, si Vniuersitati schola-sticae parere nolit sique oratione corrigi se non fuerit passus, exeorum numero cum quibus censetur, id est Doctorum Magistro-rumue excluditor. Qui illos ex studiosis honores consecutus nonfuerit et Vniuersitatis imperium detrectet, in improbitate suapersistens, caetu studiosorum expellitor. Id ubi factum erit, indi-cator Magistratui oppidano. Si in gratiam cum Vniuersitate re-dierit, sique paenam commeritam dederit, in communitatem quo-

Urkunden der U. Tübingen. 15