Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
227
Einzelbild herunterladen
 

41. Statuten d. U. von 1537.

227

captiuis colloquantur, nisi facultate et venia a Rectore impetrata,aut carceris paeuam arbitratu Rectoris sustinento.

De Doctoribus et professionum capitibus ordinandis

cap. 19.

Ordinis maxima cura esse debet vniuersis, quo neglecto nonmodo commoda Reipublicae sed etiam decus conuelli solet, in hacre praecipuum fuerit suam quamque professionem dignitatem con-ditionem tueri et ornare. Non detrahere de alterius professionisfama atque dignitate, uel in vniuersum uel singillatim, quocun-que loco aut tempore. Quod si quem fecisse rescitum planum-que factum fuerit, a sum functionis munere et Consilio Vniuer-sitatis remotus esto, donec meritam psenam arbitrio Vniuersitatisinflictam dederit et laesae atque offensas professioni satisfecerit.

Ordinatio autem professionum talis esto, princeps Theo-logia, tum deinde Jurisconsulti, mox Medicinae Doctores, postremobonarum literarum atque artium Magistri habendi. Primum lo-cum Rector Scholasticae Vniuersitatis semper habebit. In sin-gulis professionibus Decani illarum. Hos sequuntur Doctores, hosetiam qui licentiati uocantur. Decanum studij artium Magistristudij illius ordine subsequeutur. De professore uero Mathema-tum et interpraetibus linguarum iuditiuni quoque tempore Vni-uersitatis est futurum, quae curabit ut illis pro cuiusque dignitateet praestantia conueniens locus assignetur.

De petentibus recipi in ins Scholasticae Vniuersi-tatis cap. 20.

Qui alibi honores consequuti fuere et coniungi nobis-cum in hac Vniuersitate Scholastica concupiuerint, recipi eosoportet in numerum saltem Doctorum atque honoratorum singu-larum professionum, obseruatis in una quaque professione solen-nibus disputationum et doctrinae. Receptis autem de sententiasuae cuiusque professionis consilij locus assignari debebit. Si nonsint recepti, inter discipulos professionis quisque suae censetor.

D e H o s p i t i b us e t dignitate ac nobilitate alijs prae-stantibus cap. 21.

Hospites et externi ex aduerso Rectoris et Capitum Vni-

15*