224
41. Statuten d. U. von 1537.
Iu mnros o p p i d i ne quis conscendat , neue alia in locapublica sese inferat aut insinuet, vnde se abesse debere intelliget.
De Famoso Libello.
Nemo omnium ausit ullum libello famoso ac contume-lioso scripto incessere atque infamare. In qua parte lmsos seexistimantibus luris beneficio atque auxilio succurretur. Quinetiam, quicquam edere librorum scriptorumque, quacumque linguaet quocunque argumento, apud nos concessum nulli sit, nisi per-missu Rectoris et Decanorum quatuor, quibus omnia prius scriptaquam typis excudantur offerri inspicienda debebunt. Nisi quisfecerit, aut si illis uetantibus scriptum suum euulgarit, in eumarbitratu Rectoris animaduersio constituetur.
Sequuntur statuta quaedam Juditiorum et Cognitioniscausarum cap. 18.
Si litem Vniuersitatis Scholasticae ciuis cum oppidano ha-buerit controuersia nata ijs temporibus, quibus studiorum gratiaaffuerit, is igitur oppidanum intra oppidum Tuhingense conueniatet coram illius iuditio, neque foro externo utatur. Etiam exe-cutionem et definitionem litis admittat de sententia iudicum illo-rum, nisi forte hi in iure administrando negligentes aut remissifuerint. Qui contra fecerit atque ter monitus contra facere per-rexerit, periurio infamis habetor.
Quicunque suo uel aliorum nomine causas iuditiarias coramnostro Consistorio agunt, illi neque dictis neque scriptis con-tumeliosis se inuicem laedere, sed sine alterius iniuria modestesua proponere debebunt. Qui uero contra fecerint, sciant se pae-nam uel multam ex arbitrio Rectoris et assessorum ipsis infli-gendam incursuros esse.
Praeterea si tam grauis est controuersia, ut necesse sit eamscriptis proponere, Rector et consistoriales pro magnitudine etcircumstantijs causae ligitantibus certum tempus praescribere de-bent, intra quod ea quae iudici exhibere uolent binis exemplari-bus et alternis uicibus Notario offerre iubeantur. Quod si ueroaliqui hanc praefinitionem temporis non obseruauerint, siue prin-cipales ligitatores siue procuratores uel aduocati fuerint, eos omnesRector et Assessores integro uel dimidiato flor eno, prout uisiun