41. Statuten d. U. von 1537.
223
De Vestitu.
Certum est amictum et incessum ingeniorum esse humanorumpicturam. Itaque uestitus barbaricus haud dubie ingenijest leuis et distorti in ditium. Quare ingenui adolescentes uestituutantur honesto et eo qui ad usum maxime sit conueniens, nihilsecundum prauitates vulgares dissutum, pictum, scissum sit, p e-t a s o s uillosos et uiatorios, capitia etiam equestria in urbe nongestent, pileos oblongos illos, qualibus turcica barbaries de-lectatur, abominentur, togularum breuitate, quae uix pudendascorporis partes tegere possunt, scurras et moriones imitari eru-bescant. Caligas autem ultra genua diffluentes et affectatanouitate scissas, quae primo a carnificibus sunt usurpatae , existi-ment non modo Musarum cultores sed milites etiam dedecere.Calamo potius quam gladijs prominentia sua conspicuis uti uelint.Incessus deformitate careat, rusticitas et barbaries absit. Quicontra statuta tali uestitu delectabuntur, sciant sibi in hac Scholaposthac locum non esse futurum.
De ijs qui aliorum rebus damnum dederint.
Si quis nocendi causa domum, hortos, agros, atrium alienumingressus esse probabitur, quamuis damnum non dederit, dimidijfloreni multam soluito. Qui cum detrimento ingressus probabiturpraeter multam damnum etiam datum 'sarciat, qua in parte cog-nitio penes Rectorem esto.
Fures , oppugnatores aedium, seditiosos, flagitijs ac scelereinfames, ereptores alienorum, in huiusmodi statinr quaestiones etiuditia exercebuntur. Damnatique de Vniuersitate scholastica exi-gentur neque enim ferri diutius in quieta Republica possunt.
Earum rerum, quae res publice a Rectore Vniuersitatis Scho-lasticae , professionum Decanis Doctoribusque aut Magistris quo-que tempore edictae, interdictae, mandatae significatae fuerint, nequis chartam affixam ad ianuam templi Scholamue, ut assolet,refigito. Qui fecerit carcere puniatur ad arbitrium Rectoris.
Mercaturas facere, aut institoriam exercere in hoc oppidostudiorum cultoribus non licet. Qui fecerit, exercuerit, eius no-men relatum in album Rectoris inducitor. Ipse ne quo Schola-stico priuilegio gaudeto.