Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
222
Einzelbild herunterladen
 

222

41. Statuten d. U. von 1537.

sarijs. Ne quis saltandi spectandi aut alterius rei gratia ineum locum, ubi publicae saltationes habentur, sese conferat, nisiforte Doctorales cum chorea 1 habebuntur, aut alias honesta inui-tatione pudicte choreae particeps factus, et obseruata hac etiamin re honestate et decentia. Qui aliter fecerit, multam soluitocruciatorum XV.

Conuiuia, compotationes, ne quis alieno loco et tempore,neu barbarico ritu ac uesania uulgi celebrato. Neue quisquamalterum in propinando ad equalitatem adigat. Quod si quis fe-cisse comperiatur, illi multa irrogator cruciatorum XX. Si ueroetiam furore aliquo aut turpitudine aut fseditate (ut sunt discur-sionum , clamorum, tumultuationum, vomitus) priora auxerit etaccumulauerit, carcere compescitor plures paucioresue dies, ita utRector pro delicti atrocitate statuerit.

Aleae fseditatem, damna, flagitia ac plane scurrilitatem ui-tanto omnes, neque indulgento inhonestis uoluptatibus, cum multaehonestae suppeditent. Scurriles autem aleatores, quique illos te-xerint aut receperint, primum cum indicati fuerint, curato Rectormoneri, ut improbi esse desinant, si nihil profecerit monendo, abdelatis postea ac damnatis hoc nomine multam exigito vniusfioreni, a tertio delatis damnatisque duum, postea uero rursum dela-tos damnatosque, ut desperatae malitiae, infamia, exclusionis notato.

Extra intraue oppidum publicos csetus cogere et ha-bere coinmessandi conuiuandique gratia (ut saepe ad choreas inurbe, et foris ad prata et fonticulos ac amnes fieri consueuit) nuncigitur deinceps eiusmodi csetus cogere, facere ne liceat, nisi impe-trata uenia et facultate a Rectore. Qui secus fecerit, contra Jus-iurandum fecisse iudicator.

De ablegandis uel excludendis propter intemperantiam.

Qui negligentise uel intemperantise sese dederintaut alias turbulenter se gesserint, ut post unam aut alteram ad-monitionem et castigationem emendatio conspiciatur nulla, ij adparentes et propinquos de consilio Rectoris et senatus ablegentur,ne iacturam temporis, ualetudinis et bonorum faciant. Si quiuero ad summum gradum improbitatis fuerint progressi, ij etiaminfamia exclusionis notabuntur.

1 mss. chorese.