Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
215
Einzelbild herunterladen
 

41. Statuten d. U. von 1537.

215

strorum habitabunt et cibum etiam capient, nisi forte quis inoppiclo cum doctore, praeceptore aut certe parentibus et propin-quis suis uixerit. Iis enim ut extra Collegium habitent sic con-cedetur, si lectiones omnibus horis, quibus oportet, frequentarintet caetera quae leges communitatis st udi j bonarum artium requi-runt fecerint. Qui ista neglexerit, sciat sibi aditum ad honorespraeclusum esse.

Quicunque honorum gradus ullarum professionum affectabunt,eorum nomina Decanus professionis suie ad Rectorem deferat.Quae nisi in albo Vniuersitatis rite perscripta inueniantur, petendihonores ius illis denegator.

Cum etiam hactenus studiosi nonnulli semestre ante honorumpetitionem in conuictum professoris alicuius se contulerint et fu-cum facere praeceptoribus, ac si sub disciplina fuerint, sint conati,tales sciant sibi posthac probandum esse, quod toto completionistempore uel in Contubernio uel alibi sub idoneis praeceptoribusuixerint.

Cum nimia festinatio in caeteris rebus plerumque soleat esseinfelix, tum uero imprimis perniciosa est discentibus, quare nemoposthac ex ijs qui in paedagogio lectiones audiunt ad facultatessuperiores admittatur, nisi fundamenta in bonis artibus et ijspraecipue, quae orationem formant et expoliunt probe iecerit, id-que de sententia Collegij studij bonarum artium. Rector etiamet Decani si quem rudiorem festinare ad superiora animaduertent,ad paedagogarclmm eum et facultatis bonarum artium Magistrosremittent.

Sacramentum solemne quod Rectori dari solet

cap. 14.

Qui nomina Scholae huic dederint, iurabunt in haec capita.

Primum. Velle Religionem pie casteque colere.

Secundum. Rectori et primoribus huius scholae obedireet eosdem reuerentia digna prosequi, neque ulla dictorum facto-rumue contumelia afficere.

T e r t i u m. Aduersus Illustrissimum principem, Rempublicamcum Scholae tum oppidi huius nihil hostiliter, improbe, scelerate,moliri ac machinari ulla ratione ac via.