214
41. Statuten d. IT. von 1537.
Si alienum quis nomen fuerit professus et pecuniam inscrip-tionis nomine soluerit, a studiosorum numero exclusus esto etpecunia careto.
Qui studiorum causa liuc uenerint ac nomina sua apud Rec-torem fuerint professi, Decanum eius facultatis, cui maximeoperam daturi sunt, et si studiosi bonarum artium esse uolent,p a3 d a g o g a r c h a m nulla mora interposita iubeantur accedereet orare, ut in album eius Facultatis referantur, (cui tamen in-scriptionis nomine nihil persoluere cogentur). Ita enim fiet, utsingularum professionum Doctores et Magistri suos obseruare etnon solum studia, sed mores etiam adolescenti® gubernare, ac siita res ferat, testimonia et honores ipsis tuto conferre possint.Ne tamen negligentes Rectori et Decanis imponant, ipse Rectorperscripto ad Decanum uel pmdagogarcham nomine studiosi cer-tior fiet, num se illis indicarit. In delinquentes a Rectore ani-maduertetur.
Decani singularum Facultatum, post noni Decani electionem,vna cum collegis consignationem auditorum suorum diligenterinspiciant et inter se de profectu et diligentia suorum conferant,negligentes accersant, hortentur increpent, desperata? negligentia?et improbitatis discipulos Senatui significent, ut ueluti inutilia etputida membra a toto corpore Vniuersitatis resecentur. Si quiMagisterij gradum adepti progredi ad altiora studia uolent, eosDecanus artium statim a promotione monebit, ut nomen suumeius facultatis, cui se addicere uolent, Decano indicent aut pseda-gogarcha?.
Absque Magistro ac praeceptore uagabundos, qui Magistriet Doctores non sint, neminem ferri oportet. Itaque si uel Rec-tor ipse uel alij professores compererint in hac aliquem licentiauiuere, accersitum castigent uerbis et tempus praescribant, intraquod subijcere se Magistro aut praeceptori debeat. Quod nisiobierit, a numero studiosorum excluditor. Eum autem praecep-torem accipiendum esse uolumus, qui uel Magisterij gradum inaliqua Academia sit adeptus, uel si Magister non sit, suam pie-tatem eruditionem et mores Rectori et facultati bonarum artiumapprobauerit.
Qui ad honores et gradus studij philosophici aspirabunt, om-nes posthac in contubernio sub disciplina Rectoris et Magi-