216
41. Statuten cl. U. von 1537.
Quartum. In ins -vocatos propter contractus uel actus hicgestos coram Rectore causam elicere.
Q u i n t u m. Exclusos propter improbitatem a consortio scho-lastico ex oppido primo quoque tempore discedere. Si tamen uelob aes alienum uel alias causas graues reuocentur, nisi satisfecerint,comparere et se coram Rectore praesentes sistere.
Formula Sacramenti.
His pronuntiatis a Rectore, ita ut intelligantur a profitenti-bus nomen suum, in ipsa iurare Rector iubebit per DEVM velhis verbis:
f Ita iuro ut me DEVS adiuuet.
Cum autem iurisiurandi singularis religio neque profanandaesse uideatur, cumque multi pueri aetate et animo imbecilli atqueimprouido adduci ad hanc professionem nominis soleant, quipueri adhuc fuerint, stipulata manu promittere eos iubebit Rectorrecitata capita monebitque iurisiurandi hanc promissionem locoaccipi, ut meminerint se iuratos esse, cum primum quae religioiurisiurandi sit intelligere ceperint. Sed et alijs in promissionibussolennis iurisiurandi sanctitas, nisi re flagitante, non usurpabiturac stipulatione res peragetur.
In leges et statuta qui deliquerint, periurio ideo infameshaberi non debent, siquidem paenas subierint inflictas illis delictosuo. Ni forte haec ipsa paena periurij legi alicui aut statuto ad-ijciatur.
Rector etiam subscriptis legibus tenebitur cap. 15.
Rector ne cui pecuniam inscriptionis nomine de-bitam condonato aut remittito, nisi iusta de causa, quam ipsamcausam apponito uniuscuiusque nomini, similiter et inscriptionisdiem. Si quid sine iusta causa remiserit, condonarit, ipse re-pendat. Remittendo autem uel totius mercedis uel partis illiuscausae ferine istae fuerint. Si quis Doctoratus honores consecutus,aut conductus stipendio ab Vniuersitate aduenerit et remittihanc sibi uelit, ut hoc reuerentiae illius detur, siue quis in illo-rum famulitio seu extra hoc se bona fide pauperem esse affir-marit.