41. Statuten d. U. von 1537.
213
De Rectoris Salario cap. 11.
Rector cum diligentia et fide tam mercedes inscriptionis no-mine quam multas ob delicta exactas inferat Erario VniuersitatisScholasticae totas atque integras praeterquam quod ministro pub-lico debitum decesserit. Ad hoc diligenter et fideliter faciendumiureiurando astrictus esto. Ipsi autem Rectori premium Vniuer-sitas persoluet ob nauatam Reipublicae operam flo renor uniuiginti. Eidemque omnes Doctoratus candidati, quo die ho-nores capient, huius ipsius dignitatis causa singulatim pileumdonabunt. Sed et Rector grauitati cuidam et honestati vitae tem-pore Magistratus sui, imprimis cum vestitu, tum comitatu aliquan-tulum sese extollere studebit.
De Expensis Rectori concessis honoris causa
cap. 12.
Nobilitate, eruditione, virtute praestantium virorum hospitumgratia, munerum offerendorum nomine, si Doctoratus dignitatepraediti sint, quantum impendi debeat, ipsius arbitrium Rectorisesto. Si alia in dignitate erunt inque alios honorificos Vniuersi-tatis Scholae huius usus, de pecunia publica Rectori impenderetantum liceat, quantum Decani quatuor professionum uel consultaVniuersitatis permiserint.
De professione nominum apud Rectorem et recep-tione nouorum cap. 13.
Qui inter studiosos huius Scholae censeri, et priuilegijs ipsiusgaudere uoluerit primo mense aduentus in hoc oppidum sui pro-fiteatur apud Rectorem nomen suum et sacramentum in literariamhanc militiam det. Qui non fecerit priuilegiorum beneficia nihilad se pertinere sciat.
Inscriptionis nomine exiget Rector a singulis cruciatostredecim. Hoc remitti egentibus uel totum uel ex parte atquead tempus poterit. Nobilitate, opulentia, honoribus, dignitatepraestantibus et in sublimioribus subsellijs locandis, quantumvulgo pendi soleat indicabitur. Sed ab ipsis non minus uno flo-reno poscetur , nisi forte eorum liberalitati, quod amplius dareuelint, relinquendum esse uideatur.