Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
210
Einzelbild herunterladen
 

210

41. Statuten cl. U. von 1537.

Ipse Rector in lisec Jurato.

Velle se omni cura, diligentia, fide fungi officio suo, Inpri-mis pietatem colere, paci et ocio Reipublica? studere, administra-tionem scliolasticani sedulo, accurate fideliter agere.

Rectoris prouincia seu officium.

Rectoris prouincia ha?c est: de ijs qua? inciderint negotijs acrebus referre ad Senatum publici consilij, sententias ordine rogare,compescere dissensiones, contentionibus obsistere, in rixatores,contumaces animaduertere de consilij sententia. De quibus con-stitutum ac decretum fuerit, ea exequi. Referre in librum ea,quorum memoria eonseruanda esse uideatur. In consilio omnibus-que solennibus conuentibus adesse. Nomina profitentium studio-sorum aduenarum recipere, promissione aut iure iuraudo astrin-gere. Juditia cum Equitate absque ullius persona? respectu animoincorrupto exercere. Juditia ac sententias non uendere. Operamdare, ut in delinquentes secundum statuta ac leges auimaduerta-tur. Psenas et multas exigere pedelli ministerio, aut ipsum sol-uere. Nihil aduersum I llustrissimum Principem nostrum, Rem-publicam Scholasticam moliri ulla ratione ac via. Denique omniumhuius Scholastica? Vniuersitatis tanquam vnius corporis membrorumcuram gerere. Animo et voluntate paterna statuta et leges Vni-uersitatis Scholastica? post Comitia proxime sequentibus diebuspro concione studiosa? iuuentuti publice recitare, neque ultra men-sem illam publicationem differe. Huius Magistratus tempus se-mestre est.

Rector quicunque creatus fuerit Cal. Maij, cum SenatumVniuersitatis primum habebit, officium suum esse sciat, proponereVniuersitatis Consilio mentionem de iure iuraudo praefectiinferioris et judicibus 1 huius oppidi, quo singulis annis ob-ligati sunt astringere sese de eonseruaudis priuilegijs Vniuersitatisnostra?. Tum igitur de nulla alia re prius referet, quam de hacipsa, ut primo quoque tempore perficiat 2 .

Rector quibuscunque in casibus edicere, interdicere, mandare,significare aliquid publice poterit, adiecta etiam mediori ac con-

1 judicum. 2 perficiatur.