Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
211
Einzelbild herunterladen
 

41. Statuten cl. U. von 1537.

211

ueniente multa pro rei natura. Qui 1 sicubi in legibus, statutis,interdictis, multa poenaue expressa non legatur, sciendum arbitra-riam illam futuram accipi debere.

Rector etiam ne cum dimiimtione doctrinae publicae saepeConsilium cogatur prouideto, neque ullo priuatim petente Sena-tum habeat, nisi tali de causa , quam Decani quatuor, autqui ipsorum vices gerent, quibus praeterea Jure consultus vnusprofessor accedat, approbauerint. Quod si tanta non uideatur,quare vniuersi conuocentur, ipsi decidant, aut rem tradant Rec-tori cum consiliarijs cognoscendam et definiendam. In hac partedelinquentem in Rectorem Vniuersitatis arbitrio animaduersiopermissa esto.

De Jurisdictione Rectoris cap. S.

Rector cum assessoribus Jus dicet causasque cognoscet stu-diosorum, delictorumque illos suorum causam dicere coram se iu-bebit. Citabuntur autem rei de more a publico ministro.

Assessores petenti Rectori statirn ubi creatus fuerit, adiun-guntor ab Vniuersitate prioris semestris Rector et Decani quatuorprofessionum.

Horum cognitione res atque controuersiae omnes statim deci-dentur ac dirimentur , neque scripta a partibus recipientur, nisisi hoc a Rectore et consilio impetrauerint, quorum arbitrio etpraescriptione tota iuditiorum ratio administrabitur.

Assessores in sententijs dicendis ac dijudicandis causis inte-gritatem et fidem praestanto, nulla re nisi veritate mouentor, neprotrahunto decisiones ac iudicationes, neue litigatores impensisaggrauent. Si fecerint paenarn sustinento arbitratu Vniuersitatisscholae huius.

A Rectore et Assessoribus ita demum prouocatio adCancellarium Vniuersitatis Scholasticae recipiatur, si procu-rator illius duos florenos pignori in litem apud Rectorem de-posuerit, et illam a se executuin iri sufficiente cautione fidemfecerit.

Rectori literas scriptaue, nisi iussu Consilij publici sigilloScholae solenniter obsignare non licet. Consiliarij Rectori parento,

1 Quae.

14 *