Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
209
Einzelbild herunterladen
 

41. Statuten d. U. von 1537.

209

Qui In Senatum consilij publici legetur in haec ca-pita i u r a b i t.

1. Velle ante omnia in sententijs dicendis omnipotentis Deihonorem ac cultum et pietatem spectare.

2. Cum fide, simplicitate, candore, quae sentiat, intelligat, norit,dicere. Nullius amore, odio, largitionibus rnoueri et a rectodeduci.

3. Rectori obedientiam dignam, et silentium caelandorum prae-stare.

4. Contra Illustrissimum principem ac Ducem huius ditionis,llempublicam Scholasticam nihil improbe, seditiose, hostilitermoliri, ulla ratione ac via b

De Rectore creando cap. 7.

Rectorem principem admiiiistrationis Reipublicae Schola-lasticai legat Senatus publici consilij Virum pietate, prudentia,honestate vitae, Eruditione spectatum, quem Reipublicae utiliterpraefuturum sperent, neque professio aliqua certa, neque praetereaquicquam considerabitur, nisi forte extra hos aliquis hunc hono-rem virtute, generis nobilitate, fama, dignitate excellens mereatur,ut sunt Barones, Comites, Duces, Principes. Quibus tamen re-spectu nobilitatis ille mandabitur, ijs adiungetur quasi pro Rec-tore uel ipse prioris semestris Rector, uel alius Vir bonus, grauis,doctus ex senatoribus consilij Vniuersitas huius. Haec consuetaeet solitae Electioni proposita lex esto. Neque ullius rei alio re-spectu, quam earum virtutum suffragaturos se cuiquam iurabuntSenatores prius quam suffragia ineant.

Quem plurium suffragia crearint, magistratum capescito, nifecerit, si quidem ex eorum numero fuerit, quibus publice stipen-dia soluuntur ab Vniuersitate Scholastica, multam soluito floreuo-rum duum, Cancellario propter autoritatem functionis illiusexcepto. Idemque solenni more, die, loco, studiosis declarator.

1 Von späterer Hand: 5. Diligenter et sedulo lectioni sute prseesse.

Urkunden der U. Tübingen. 14