Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
208
Einzelbild herunterladen
 

208

41. Statuten d. U. von 1537.

placide, praifecto disputationis ne aduersator. Qua quidem inparte consilii publici erit in delinquentes arbitraria animaduersio.

Externis ac peregrinis disputationes habere aliamque publicamfunctionem gerere apud nos non licet. Quare qui ex illis capes-sere uoluerit, hanc copiam sibi factam a consilio suae quisqueprofessionis habeat.

De Consilio Vniuersitatis Scholae huius cap. 6.

Respublicae Consiliis et Magistratibus carere non possunt, ut-que in domo patremfamilias et herum, ita in rebus publicis se-natores et principes esse necesse est. Publicum igitur Consi-lium, quo ipsa plane Yniuersitas huius Scholae repraesentetur,quodque suminum sit, ad hunc modum constituetur et cele-brabitur.

Consilium publicum et summum explebunt omnes professoresmaiorum ac superiorum, ut uocantur, disciplinarum, cum DecanoArtium professionis et duobus de consilio illius electis ad hocMagistris. Hi cum res feret solenniter conuocantor, de propositonegotio deliberaturi sententiam rogati fideliter dicunto. In quodautem plurium sententiae conuenerint, it ratum firmumque ha-betor. Si in pares sententias consultatio diuisa fuerit, alteriusutrius partis, cui Rector suam adiunxerit, autoritas ualeto. Siquis publici consilii senator solenniter vocatus non affuerit, illiusabsentia constitutionibus, decretis , decisionibus nihil officito. Siquod illorum aliquem negotium, de quo in consilio agatur , atti-gerit siue proprium ipsius fuerit, deliberationi ille ne interesto,ac secedito tantisper, dum de re ipsius peragatur.

Si quis senator consilio sit motus, siue perpetui seu certitemporis exclusione, is igitur abesto, neque tractationibus publicissese ingerito. Quod si audacia illius vicerit, neque consilio abessenon dubitarit, neque eijci se siuerit, ne quid agitor illo praesenteneu proponitor , constituitor, deciditor, si quid horum factumfuerit, irritum et inane esto.

Sententias Senatores rogati ordine et placide dicunto a male-dictis conuitiis, clamoribus contentionibus abstinento, ni fecerintconsilio excluduntor et multam irrogatam arbitrio consilii sol-uunto.