Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
207
Einzelbild herunterladen
 

41. Statuten cl. U. von 1537.

207

quoad fieri poterit ab aliarum professionum iisdem temporibusseparata, Et sum doctrinae certas statasque horas habere oportet.Quae quibus datae fuerint obeundae, ii illas sedulo obeunto. Nequis de sua hora in aliam transeat, neu suam horam negligat. Quifecerit, quaestoribus ipse indicato, multamque irrogatam soluito.

Omnium horarum doctrinae in membrana descriptae proponiin eo loco debebunt, ubi senatus Vniuersitatis Scholasticae, necnon singularum similiter professionum ibi, ubi ordinariae scholaea professoribus haberi consueuere.

De vacationum temporibus cap. 4.

Vacare ocio et docentibus ferialis esse vniuersis licitum fas-que esto ad natalitias ferias , a die memoriae Diui Thomae sacrousque ad festum Epiphaniae. Item octiduum a Dominica, cuius estnotatio Esto mihi, Item a die Jouis Coenae Dominicae ad festiuita-tem pascalem Et ipsa festiuitate pascali, quae duret dies octo.Item octo dies festiuitatis pentecostes. Item oriente canicula tan-tisper, quantisper professionibus singulis ab antiquo in hac Scho-lastica Vniuersitate est permissum. Item vindemialibus feriis aDirro Micliaele (29. Sept.) usque ad Diuum Lucam (18. Oct.) Itemnundinalibus binis Georgii, et binis Martini. Item feriis omnibus,quae secundum usum religionis nostrae publico obseruabuntur, etvocantur Ecclesiasticae , adque illas diem quemque Jouis, qui itaceciderit, ut alise feriae in ea hebdomade dierum non reperiautur.Sed et in suis quaeque professio statutis, hunc de feriis lo-cum explicabit, et quascunque concessas ab Vniuersitate sibi ob-tinebit.

De Disputationibus cap. 5.

Singulae professiones suae doctrinae disputationes statistemporibus exercento de quibus qui curationem illam acceperint,ipsi constituent. Qui praefectus fuerit, det operam, ut ita omniainstituantur atque gerantur, ut maxime e re discipulorum futu-rum esse iudicarit. Ostentandae sum eruditionis causa ne quidproponito neue dicito, sed commoda discipulorum respiciat. Si-militer faciant et ii, qui contra proposita, ut solet, argumentabuntur.Eixas, contumeliose dicta, conuitia nequis vsurpato, disputato