r
206 41. Statuten d. U. von 1537.
poris curam Medicina gerit. Ad has conscendi oportet deprincipiis omnis sapientiae, hoc est, literis bonis atque artibus,philosophiam vno nomine vocamus: qua ipsa quarta pro-fessio constituitur. His conficietur Vniuersitas Scliolm:deque ipsis summum consilium cogetur. Sed et singultu suamquandam administrationem habebunt, legentque praesidem studiisui, quem Decanum nominant. Cum autem omnia quae diu-turna esse debeant, praescriptione legum ac ordinis maxime con-seruentur, neque tamen fieri possit, ut omnium constitutiones,quibuscunque temporibus aptae congruentesque sint, Ideoque cu-rabit Vniversitatis Senatus, ut legibus singulis temporibuscuncta ad rectitudinem et conuenientiam praesertim temporum, mo-rum, consuetudinum, imprimis autem ad Veritatem ipsam, quaemutari non solet, sed saepe opprimitur, constituantur atque prae-finiantur. Nec non singularum professionum, legum statutorum-que promulgatio, renouatio, abrogatio esto, sed promulgata, re-nouata, abrogata, ita demum firma sunto, si consilii summi au-toritas illa comprobauerit, sique comprobatorum exempla riteet fideliter in membranis perscripta Vniuersitati Scholasticas incommuni arca asseruanda, tradita et oblata fuerint.
Decanis singulorum professionum sui erunt consiliarii,cum quibus tractabunt negotia et res sure professionis, et hono-rum rationem proponent atque constituent, quos in primis cane-bunt, ne magis gratia aut pecunia moti, quam meritis eruditionisdoctrinasque et virtutis contulisse ullis uideantur.
De publico aerario Vniuersitatis cap. 2.
Aerarii Vniuersitatis Scholas huius custodia demandator quae-storibus seu deputatis quatuor, clauibus quaternis aperitor,quarum singulas singuli deputati tenento. In hoc inferetur si-gillum magnum, priuilegioriun atque alia diplomata, pecunie,actorum libri. Cuius curationis negligentia infidelitasque maximapoena sancietur ad arbitrium publici consilii. Singulas quoqueprofessiones suos fiscos et arculas custodient ac asseruabunt eadiligentia, qua in suis rebus uterentur.
De Doctrinae temporibus ac ordine cap. 3.
Singulas professiones solennium Conuentuum propria tempora,