41. Statuten d. U. von 1537.
205
41.
Statuten cler Universität von 1537.
Constitvtio et Oedinatio Scholastioae Vniueesitatis stddioeumTubingae in Sueuia Cum expositione Statutorum et legum
QUIBUS ILLA ADMINISTEETUE.
Neque vlla Respublica sine certa praescriptione ac ordinationelegum stare, neque omnibus illae temporibus atque locis eaedemesse semper possunt. Commutatis enim moribus, sententia, con-suetudine vitaeque ipsius modo ac ratione, quod diuersis seculisfieri solet, illas et ipsas mutare et praesenti usui accommodarenecessitas quietis, pacis, ordinis postulat. Itaque omnibus aetati-bus latas, auctas, abrogatas, immutatas leges et constitutionesRerum publicarum scimus, pro eo atque rerum casuumque naiuratulit. Proinde recte atque laudabiliter fecisse iudicandum Illustris-simum principem Vdalricum etc. qui cum Scholae T ubin g en-sis veteri fama et gloria illustris partim optima instituta per-turbata, partim prolatis optimis artibus ac disciplinis detrimentasibi instauranda et sarcienda sumpsisset, imprimis aptis consen-taneisque legibus pietati, virtuti, tempori, quibus illa administrariconseruarique posset, componendis, summum ac publicum illiusconsilium praefecit. A quo confectas, oblatasque sibi ipse auto-ritate sua comprobauit, easque in posterum ualere statuit, ac omniratione ac iure ratas firmasque esse uoluit, ipsiusque Scholaecommuni consilio custodiendas, seruandas, promulgandas sequendasdedit atque commisit. Quas insuper etiam augeant, imminuant,mutent, componant, ut tempus quodque et quaeque res inciderit,quae sigilatim capitibus propriis expositae subiectaeque sunt.
De Y ni u e r s itatis partibus hoc est professionibusqua tuor cap. 1.
Vniuersitas igitur Scholastica, ubi messet omnium rerum do-ctrina, absoluetur partibus q u a t u o r professionum, quibusomnia quae disci cognoscique recte atque utiliter possunt, tradisolent. Pietatis ac rerum diuinarum Theologia est. Legeset Jura explicant qui inde Jurisconsulti nominantur. Cor-