Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
152
Einzelbild herunterladen
 

152

33. Ordinatio Regis Ferdinandi 1525.

gubernantium grauissimam indignationem ac simul offitiormn etLecturarum suarum priuationem declinare uoluerint.

Expresse eisdem iniungentes et volentes, vt in praefatis ordi-nationibus nihil prorsus immutent et statuant per se uel con-iunctos etiam sibi alios ad Consilium Vniuersitatis deputatos,quouis prsetextu aut colore quaesito, nisi prius nobis consultis etdictis Successoribus nostris, uel nobis aut illis a prouincia longeabsentibus, nostris uel eorundem pro tempore Locumtenente etConsiliarijs prouincialis Regiminis existentibus.

Excepta duntaxat artistica facultate, cui integro trien-nio per viam probationis modum et ordinem suum concessimus,ita quod si melior et breuior posthac Methodus uel puriores An-tores haberi possint, ut eundem uel eosdem assumere possint etdebeant. Accedente tamen semper et requisito inprimis Cancellarijpraefati, Rectoris item et quatuor Decanorum consensu et volun-tate modo viarium et nomina et discrimina sint et maneant sem-per exclusa.

Non obstantibus in contrarium quibuscunque ordinationibusdecretis statutis, etiam iuratis, aut quomodolibet hactenus intro-ductis et obseruatis, quibus omnibus et singulis, quatenus prae-missorum effectum impedire possent, ex plenitudine potestatisnostrae ac de praecisa nostra voluntate, etiam si talia essent, quaedeberent praesentibus exprimi, prout pro expressis et insertis ha-beri uolumus, derogamus et derogatum esse uolumus praemissisordinationibus plenum nostrae principalis auctoritatis robur etefficaciam concedentes. In quorum fidem hasce paginas conscribiatque sigilli nostri impressione roborari iussimus.

Tubingae die vicesima tertia mensis Octobris Anno 1525.

Fbruinandus.

Ad mandatum Ser. Dom. PrincipisArchiducis proprium.

Ja. Spiegel.

Univ. Archiv Mh. I, 15. Papier mit Siegel. Eisenlohr 86,