33. Ordinatio Regis Ferdinand! 1525.
151
uersitate exclusi, priuilegijsque eiusdem priuati. Ita quod Rectorimmediate talem citatum in Consessu Vniuersitatis declaret etpronunciet exclusum et priuatum h
Et quo effectus huiusmodi exclusionis priuationis et declara-tionis sequatur, requirat Praefectum uel Magistratum Tubingensemin pleno Vniuersitatis Consessu, ut iuxta compactatum talem ex-clusum non permittant vagari diutius per Oppidum neque pa-tiantur uelut hospitem, aut quouis alio nomine hic degere Necorrumpat et- inficiat, instar morbidae ouis integrum Gregem, de-cocturus uel paternam substantiam uel Ecclesiarum praebendas,non solum in animae suae detrimentum, sed etiam ad perpetuumVniuersitatis dedecus aliorumque offendiculum.
Simili modo attendant, ne quempiam i n f a m i a n a t a 1 i u mnotatum et maxime ex damnato et incesto coitu genitum quan-tumvis sufficientem Cancellario pro publico examine praesentent,Nisi fuerit uel a Romano Pontifice uel Imperatore uel ab eisdempotestatem habentibus legitime natalibus restitutus.
Nos autem huiusmodi ordinationem, vt de uerbo aduerbum hisce paginis inserta est, in omnibus suis punctis arti-culis et clausulis, matura quoque nostra deliberatione praehabitadiscussam ratam gratamque habentes laudantes et approbantesinuiolabiliter obseruari et cum effectu exequi uelimus. Iccircomandamus iiiiungimus et praecipimus honorabilibus deuotis nobisdilectis Praeposito Tubingensi tanquam Cancellario et Super-intendenti Rectori ac Decanis quatuor Facultatum pro tem-pore in dicto nostro Gymnasio existentibus, ut et officiorum suo-rum et iuramentorum per eos praestitorum memores summa di-ligentia opera et sedulitate curent agant et efficiant, vt prae-scriptae ordinationes in omnibus et per omnes, sicut conuenit etquos in genere siue in specie, sine mixtim concernunt inuiolabi-liter obseruentur, exequantur et nullatenus infringi patiantur, ap-positis remedijs mulctis et paenis, quae ipsis uidebuntur adhiben-dae, quas ab ipsis transgressoribus cuiuscunque conditionis graduset ordinis extiterint, etiam ultra ordinarias paenas ad FiscumVniuersitatis irremissibiliter exigere debent. In quantum nostramet Successorum nostrorum Principum in prouincia Wirtembergensi
1 s. S. 139.