Druckschrift 
Der selige Gerrich, Stifter der Abtei Gerresheim : ein Beitrag zur Gründungsgeschichte des Christenthums im Bergischen Lande
Entstehung
Seite
220
Einzelbild herunterladen
 

220

minusque venerationi sunt exponendae, nisi prius abEpiscopo Dioecesano iuxta sacrosancti Concilii Tridentiniordinationem recognitae fuerint et approbatae. Quaredeinceps nemo, quantumvis exemptus, ullas novasReliquias a quocumque oblatas vel undecumque ac-ceptas publicae venerationi praesumat exponere sineexpressa Nostra aut Generalis Nostri Vicarii licentiain scriptis obtenta, sub gravi poena arbitraria. Internovas Reliquias annumerandae seu iure ipso censendaesunt, quae antiquorum quidem Sanctorum esse dicun-tur, sed iam recens ad eas ecclesias, in quibus modosunt, delatae fuerunt. Ideo si quae non approbataealicubi exponuntur, volumus ut removcantur, donec aNobis vel Nostro Yicario generali sint recognitae etapprobatae, exceptis iis, quas ab immemorabili temporesemperque pro veris Reliquiis habitas et cultas fuissecertum habetur et exploratum. Porro cum non solumin propria sua persona Sancti sint honorandi sed et incadaveribus aliisque Reliquiis suis, (etenim sacra illamembra atque ossa viva quondam fuerunt Spiritussancti domicilia atque templa, ad quorum vel attäctumvel intuitum vel cultum maxima Deus edit prodigia,quod utriusque Testamenti exemplis perspicuum est)plane convenit, ut a fidelibus Christi populis honestecondantur pretiosisque loculis religiöse conserventur adillorum honorem et gloriam, cuius Sancti nimis honori-ficati sunt (Ps. 138, 17). Unde quo magis carpunthaeretici usum-vim et energiam sanctarum Reliquiarum,eo Concionatores, Parochi ceterique quotquot docendimunus curamque sustinent diligentius instruant populumde Sanctorum intercessione utilique et salutari invoca-tione atque religioso sacrarum Reliquiarum cultu; fue-runt enim instrumenta sanctarum animarum ad omneopus bonum et iterum cum ipsis participabunt aeternambeatitudinem. Eandem ob causam Christi fideles et utfidem suam profiteantur seque inter mundi huius ille-cebras et persecutiones ad similem vitae consumma-tionem accendant, sacra loca ubi Sanctorum corpora