67
XV. EPAMINONDAS. CAP. VI.
enim nomine servitutem concilias. 4. Nam paritur paxbello. Ilaque qui ea diutina volunt frui, bello exercitatiesse debent. Quare si principes Graectae esse vultis,castris est vobis utendum, non palaestra. 5. Idem illeMeneclidas quum huic obiiceret, quod liberos non ha-berct, neque uxorem duxisset; maximeque insolen-liam, quod sibi Agamemnonis belli gloriam videreturconsecutus: Al, ille, desine, inquit, Meneclida, de uxoremihi exprobrare: nam nullius in ista re minus uli con-silio volo. (Ilabebat enim Meneclidas suspicionemadulterii.) 6. Quod autem me Agamemnonem aemulariputas, falleris. Namque ille cum universa Graecia vixdecem annis unarn cepit urbem; ego contra ea una urbenostra dieque uno totam Graeciam, Lacedaemoniis fu-gatis, liberavi.
VI. Idem quum in conventum venissei Arcadum,petens, ut societatem cum Thebanis et Argivis facerent:contraque Callistratus, Atheniensium legatus, qui elo-quentia omnes eo praestabat tempore, postularet, ut po-tius amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione suamulta invectus esset in Thebanos et Argivos, in eisquehoc posuisset, 2. animadvertere debere Arcadas, qualesutraque civitas cives procreasset, ex quibus de ceterispossent iudicare: Argivos enim fuisse Orestem etAlo-maeonem, matricidas, Thebis Oedipum natum, qui,quum patrem suum interfecisset, ex matre liberos pro-oreasset: 3. hic in respondendo Epaminondas, quumde ceteris perorasset, posfquam ad illa duo opprobriapervenit, admirari se dixit stultitiam rhetoris Attici, quinon animadverlerit, innocentes illos natos; domi scele-re admisso, quum patria essent expulsi, receptos esseab Alheniensibus. 4. Sed maxime eius eloquentia elu-xit Spartae, legati ante pugnam Leuctricam. Quo
E 2