48 XI. IPHICRATES. CAP. i.
mutata est voluntas. Nam qui vivum eum tyrannumvocitarant, iidem liberatorem patriae tyrannique expul-sorem praedicabant. Sic subito misericordia odio suc-cesserat, ut eum suo sanguine, si possent, ab Aclieroutecuperent redimere. 3. Itaquo in urbe celeberrimo locoelatus, publice sepulcri monumento donatus est. Diemobiit circiter annos quinquaginta quinque natus, quar-tum post annuin, quam ex I'eloponneso in Siciliam re-dierat.
XI.
IPHICRATES.
Cap. I.
ipniCRATES, Atueniensis, non tarn genere,quam magnitudine rerum gestarum et disciplina mili-tari, nobilitatus est. Fuit enim talis dux, ut non solumaetatis suae cum primis compararetur, sed ne de maio-ribus natu quidem quisquam anteponeretur. 2. Mid-lum vero in bello est versatus; saepe exercitibus prae-fuit; nusquam culpa sua male rem gessit; semper con-silio vicit, tanlumque eo valuit, ut multa in re militaripartim nova attiderit, partim meliora fecerit. 3. Nam-que die pedestria arma mutavit, quum ante illum im-peratorem maximis clypeis, brevibus liastis, minutisgladiis uterentur. 4. Ille e contrario peltam pro parmafeoit (a quo postea nslTaaTal pedites appellanlur), ut admotus concursusque essent leviores. Hastae modumduplicavit; gladios longiores fecit. Idem genus lori-carum mutavit, et pro sertis atque aeneis linteas dedit.Quo facto expeditiores milites reddidit. Nam pondere