56 LAELIUS j
mus eum, quem aliquando odisse possemus. Quinetiam si minus felices in deligendo fuissemus, feren-dum id Scipio potius, quam inimicitiarum tempus co-gitaiulum, putabat. XVII. 61. llis igitur finibusutendum arbitror, ut, quum emeudati mores amico-rum sint, tum sit inter eos omnium rerum, consilio-rum, Toluntatum, sine ulla cxceptione communitas:ut, etiam si qua fortuna acciderit, ut minus iustaeamicorum voluntates adiuvandae sint, in quibus eo-rum aut caput agatur aut fama, declinandum sit devia, modo ne summa turpitudo sequatur. Est enim,quatenus amicitiae dari venia possit. Nee vero ne-gligenda est fama: nec mediocre telum ad res geren-das existimare oportet benevolentiam civium: quamblanditiis et assentando colligere turpc est: virtus,quam sequitur caritas, minime repudianda est.
62. Sed saepe (etenim redeo ad Scipionem, cuiusomnis sermo erat de amicitia) querebatur, quodomnibus in rebus homines diligentiores essent; utcapras et oves quot quisque haberet, dicere posset:amicos quot haberet, non posset dicere; et in illisquidem parandis adliibere curam, in amicis eligendisnegligentes esse; nec habere quasi signa quaedametnotas, quibus eos, qui ad amicitiam essent idonei, iu-dicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constanteseligendi; cuius generis est magna penuria: et iudica-re diflicile est sane, nisi expertum. Experiendumest autem in ipsa amicitia. Ita praecurrit amicitiaiudicium, tollitque experiendi potestatem. 63. Estigitur prudentis, sustinere, ut currum, sic impetumbenevolentiae: quo utamur, quasi equis tentatis, sicamicitiis, aliqua parte periclitatis moribus amico-rum. Quidam saepe in parva pecunia perspiciuntur,quam sint leves:- quidam, quos parva movere nonpotuit, cognoscuntur in magna. Sin vero erunt ali-qui reperti, qui, pecuuiam praeferre amicitiae, sordi-