DE AMICITIA CAP. 14.15. 53
caussa fingunt amicitias, amabilissimum nodum ami-citiae tollere. Non enim tarn utilitas parta per ami-cum, quam amici amor ipse delectat: tumque illudI fit, quod ab amico cst profectum, iucundum, si cumstudio est profectum: tantumque abest, ut amicitiaepropter indigentiam colantur, ut ii, qui opibus et co-piis, maximeque rirtute praediti, in qua plurimumest praesidii, minime alterius indigeant, liberalissi-mi sint et beneficentissimi. Atque haud scio, an neopus sit quidem, nihil umquam omnino deesse ami-; cis. Ubi enim studia nostra viguissent, si numquamconsilio, numquam opera nostra, nee domi nee mili-tiae, Scipio eguisset? Non igitur utilitatem amici-tia, sed utilitas amicitiam consecuta cst. XV. 52.Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi,si quando de amicitia, quam nee usu nee ratione ha-\ bent cognitam, disputabunt. Nam quis est, proDeüm fidem atque hominum! qui velit, ut neque di-ligat quemquam, ncc ipse ab ullo diligatur, circum-fluere Omnibus copiis atque in omnium rerum abun-dantia vivere? Haec est enim tyrannorum yita; inqua nimirum nulla fides, nulla caritas, nulla stabilisbenerolcntiae potest esse fiducia: omnia sempcr su-specta atque sollicita: nullus locus amicitiae. 53.Quis enim aut eum diligat, quem metuit; aut cum, aquo se metui putatl Coluntur tarnen simulationedumtaxat ad tempus. Quod si forte, ut fit plerum-que, ceciderint: tum intelligitur, quam fuerintino-pes amicorum. Quod Tarquinium dixisse ferunt, ex-sulantem se intellexisse, quos fidos amicos habuis-set, quos infidos, quum iam neutris gratiam referreposset. 54. Quam quam miror, illa supcrbia ct im-portunitate si quemquam habere potuit. Atque uthuius, quem dixi, moros veros amicos parare non po-tuere: sic multorum opes praepotentium excluduntamicitias fideles. Non enim solum ipsa fortuna caeca