Druckschrift 
M. T. Ciceronis Cato maior de senectute
Entstehung
Seite
38
Einzelbild herunterladen
 

_ ^HA- l :J.U ja.'J

iSSsr:

38

LAELIUS

faciam, viderint sapientcs; sed certe mentiar. Mo-veorenim, tali amico orbatus, qualis, ut arbitror,nemo umquam crit; et, ut confirmare possum, ne-mo certe fuit. Sed non egeo medicina: me ipse con-solor, et maxime illo solatio, quod eo crrore careo,quo, amieorum decessu, plerique angi solent. Nihilenim mali accidisse Scipioni puto. Mihi accidit, siquid accidit. Suis autem incommodis graviter angi,non amicum, sed seipsum ainantis est. 11. Cum illovero quis neget actum esse praeclare? Nisi enim,quod ille minime putabat, immortalitatem optarevellet, quid non est adeptus, quod homini fas essetoptare? qui summam spem civium, quam de eo iampuero habucrant, continuo adolescens incredibili vir-tute superavit: qui Consulatum petirit numquam;factus est Consul bis: primum ante tcmpus; iterumsibi suo tempore; reipublicae paene sero: qui, dua-bus urbibus eversis, inimicissimis huicimperio, nonmodo praesentia, verum etiam futura bella delevit.Quid dicam de moribus facillimis? de pietate in ma-trem? liberalitate in sorores? bonitate in suos? iu-stitia in omnes? Nota sunt vobis. Quam autem ci-vitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est.Quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvarepotuisset ? Senectus enim quamvis non sit gravis, utmemini Catonem anno ante, quam mortuus est, me-cum et cum Scipione disserere, tarnen aufert eam vi-riditatem, in qua etiamnum erat Scipio. 12. Quam-obrcm vita quidem talis füit, vcl fortuna, vel gloria,ut nihil posset accedere. Moriendi autem sensumceleritas abstulit. Quo de gencre mortis diflicile di-ctu est: quid homines suspicentur, videtis. Hoc ta-rnen vere licet dicere, P. Scipioni exmultis diebus,quos in vita celebcrriinos lactissimosque viderit, il-lum diem clarissimum fuissc, quum, Senatu dimis-so, domum reductus ad vesperum est aPatribus con-