Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
157
Einzelbild herunterladen
 

forma et principiis. Scct. V.

157

tem non continet conditiones possibilium actionum mutuarum, nisimateriae; quidnam vero inimateriaübus substantiis relationes ex-ternas virium tarn inter se, quam erga corpora constituat, in-tellectum humanum plane fugit, uti vel perspicacissiinus Eule-rus, cetera phaenoinenorum magnus indagator et arbiter (in li-teris ad principem quandam Gerinaniae missis) argute notavit.Cum autern ad entis summi et extramundani conceptuin pervene-rint, dici non potest, quantum liisce obvolitantibus intellectuiumbris ludificentur. Praesentiam Dei sibi fingunt localem,Deumque mundo iuvolvunt, tanquam inlinito spatio simul com-preliensum, lianc ipsi limitationem compensaturi, videlicet loca-litate quasi per eminentiam concepta h. e. intinita. At in plu-ribus locis simul esse, absolute impossibile est, quia loca di-versa sunt extra se invicem, ideoque, quod est in pluribus locis,est extra semet ipsum, sibique ipsi externe praesens, quod im-plicat. Quod autem tempus attinet, postquam illnd non solumlegibus cognitionis sensitivae exemerunt, sed ultra mundi ter-minos ad ipsum ens extramundanum, tanquam cognitionem exsi-stentiae ipsius, transtuleruut, inextricabili labyrintho sese invol-vunt. Hinc absonis quaestionibus ingeuia excruciant, v. g. curDeus mundum non multis retro seculis reddiderit. Facile qui-dem concipi posse sibi persuadent, quipote Deus praesentiah. e. actualia lempoiis , in quo est, cernat, at quomodo futurab. e. actualia temporis, in quo nondum est, prospiciat, difficileintellectu putant. (Quasi exsistentia entis necessarii per omniateinporis imaginarii momenta successive descendat et parte du-rationis suae jam exhausta, quam adhuc victurus sit aeternita-tem una cum simultaueis mundi eventilius prospiciat.) Quaeomnia notione temporis probe perspecta fumi instar evanescunt.

§ 28 .

Secundae speciei praejudicia, cum intellectui iinponaut perconditiones sensitivas, quilms mens adstringitur, si in quibus-dam casibus ad intellectualem pertingere vult, adhuc magis se