Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
144
Einzelbild herunterladen
 

144

De mundi sensibilis et intelligibilis

quam per omnia, quae notis, menti per sermonem intelligibi-libus, efferre licet, sibi substitui possint, patet hic: nonnisiquadam intuitione pura diversitatem, nempe discongruentiam,notari posse. Hinc geometria principiis utitur non indubitatisgolum ac discursivis, sed sub obtutum mentis cadentibus, etevidentia in demonstrationibus, (quae est claritas certae cogni-tionis, quatenus assimiiatur sensuali,) non solum in ipsa estraaxima, sed et unica, quae datur in scientiis puris, omnisqueevidentiae in aliis exemplar et medium; quia, cum geometriaspatii relationes contempletur, cujus conceptus ipsam omnis in-tuitus sensualis formam in se continet, nihil potest in perceptissensu externo darum esse et perspicuum, nisi mediante eodemintuitu, in quo contemplando scientia illa versatur. Ceterumgeometria propositiones suas universales non demonstrat, ob-jectum cogitando per conceptum universalem, quod fit in ratio-nalibus, sed illud oculis subjiciendo per intuitum singulärem,quod fit in sensitivis *).

D. Spatium non est aliquid objectivi et realis, nec sub-stantia, nec accidens, nec relatio; sed subjectimim et ideale enatura mentis stabili lege proficiscens, veluti Schema, omniaomnino externe sensa sibi coordinandi. Qui spatii realitatemdefendunt, vel illud, ut absolutum et immensum rerum possi-bilium receptaculum sibi concipiunt, quae sententia, post Anglos,geometrarum plurimis arridet, vel contendunt esse ipsam .rerumexsistentium relationem, rebus sublatis plane evanescentem etnonnisi in actualibus cogitabilem, uti, post Leibnitium, nostratum

*) Quod spatium necessario concipiendum sit tanquam quantum con-tinuum, quam facile sit demonstratu, hic praetereo. Inde autem iit, utsimplcx in spatio non sit pars, sed terniinus. Terminus autem generaliterest id in quanto continuo, quod rationem continet limitum. Spatium,quod non est terminus alterius, est completum (solidtim). Terminus solidiest superficies, superliciei linca, lineae punctum. Ergo tria sunt termi-iiorum genera in spatio, quemadmodum tres dimensiones. Horum terini-norum duo (superficies et linea) ipsi sunt spatia. Conceptus termini noningreditur aliud quantum, nisi Spatium aut tempus.