Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
140
Einzelbild herunterladen
 

140

De inundi ücusibilis et intelligibilis

Lex autem continuitatis metaphysica haec est: mutationesomnes sunt continuae s. fluunt, h. e. non succedunt sibi Statusoppositi, nisi per seriem statuum diversorum intermediam. Quiaenim Status duo oppositi sunt in diversis temporis momentis,inter duo autem momenta semper sit tempus aliquod interceptum,in cujus inßuita moinentorum Serie substantia nee est in unostatuum datorum, nee in altero, nec tarnen in nullo; erit in di-versis, et sic porro in infinitum.

Ceieb. Kaestnerus, hanc Leibnitii legem examini subjecturus,provocat ejus defensores *), ut demonstrent: motum puncti con-tinuum per omnia lat er a trianguli esse impossibilem , quod uti-que, concessa lege continuitatis, probari necesse esse. En igiturdemonstrationem quaesitam. Denotent literae ab c tria punctaangularia trianguli rectilinei. Si mobile incedat motu continuoper lineas, ab, bc, ca, li. e. totum perimetrum figurae, necesseest, ut per punctum b in directione a b , per idem autem pun-ctum b etiam in directione b c moveatur. Cum autem hi motussint diversi, non possunt esse simul. Ergo momentum praesen-tiae puncti mobilis in vertice b, quatenus movetur in directioneab, est diversum a momento praesentiae puncti mobilis in eodemvertice b, quatenus movetur secundum directionem b c. Sedinter duo momenta est tempus, ergo mobile in eodem punctoper tempus aliquod praesens est i. e. quiescit, ideoque non in-cedit motu continuo, quod contra liypothesin. Eadem demon-stratio valet de motu per quaslibet rectas, angulum includentesdabilem. Ergo corpus non mutat directionem in motu continuo,nisi secundum lineam, cujus nulla pars est recta, h. e. curvain,secundum placita Leibnitii.

5. Tempus non est objeclivum aliquid et reale, nec sub-stantia, nec accidens, nec relatio, sed subjectiva conditio pernaturam mentis humanae necessaria, quaelibet sensibilia certalege sibi coordinandi, et intuitus purus. Substantias enim pa-

*) -poljci-c KKccIjanit, ©. 354.