Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
139
Einzelbild herunterladen
 

forma et principiis. Scct. III.

139

Ideoque temporis notio, veluti per experientiam acquisita, pes-sime definitur per seriem actualium post se invicem exsistentium.IV am quid significet vocula post , non intelligo, nisi praevio jaintemporis conceptu. Sunt enim post se invicem, quae exsistunttemporibus diversis , quemadmodum simul sunt, quae exsistunttempore eoäem.

2. Idea temporis est singularis, non generalis. Tempusenim quodlibet non cogitatur, nisi tanquam pars unius ejusdemtemporis immensi. Duos annos si cogitas, non potes tibi reprae-sentarc, nisi determinato erga se invicem positu, et si immediatese non sequantur, nonnisi tempore quodam intermedio sibimetjunctos. Quodnam autem temporum diversorum sit pritis , quod-nam posterius, nulla ratione per notas aliquas intellectui con-ceptibiles deliniri potest, nisi in circulum vitiosum incurrerevelis, et mens illud non discernit, nisi per intuitum singulärem.Praeter ea omnia concipis actualia in tempore posita, non subipsius notione generali, tanquam nota communi, contenta.

3. Idea itaque temporis est intuitus, et quoniam anteomnem sensationem concipitur, tanquam conditio respectuum insensibilibus obviorum, est intuitus non sensualis, sed purus.

i. Tempus est quantum contmuum et leguin continui inmutationibus universi principium. Continuum enim est quantum,quod non constat simplicibus. Quia autem per tempus non co-gitantur nisi relationes absque dalis ullis entibus erga se invicemrelatis, in tempore, ceu quanto, est compositio, quae si totasublata concipiatur, nihil plane reliqui facit. Cujus autem com-positi, sublata omni compositione, nihil omnino remanet, illudnon constat partibus simplicibus. Ergo etc. Pars itaque tem-poris quaelibet est tempus, et, quae sunt in tempore, simplicia,nempe momenta , non sunt partes illius, sed termini , quos in-terjacet tempus. Nam datis duobus momentis non datur tempus,nisi quatenus in illis actualia sibi succedunt; igitur praeter rao-raenlum datum necesse est, ut detur tempus, in cujus parteposteriori sit momentuin aliud.