Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
138
Einzelbild herunterladen
 

138

De mundi sensibilis et inlellijyibilis

SECTIO III.

De principiis formae mundi sensibilis.

§ 13 .

Principium formae universi est, quod continet ratiouemnexus universalis, quo omnes substantiae atque earum Statuspertinent ad ident totum, quod dicitur mundus. Principiumformae mundi sensibilis est, quod continet rationeni nexus uni-versalis omnium, quatenus sunt phaenomena. Forma mundiinlelligibilis agnoscit principium objectivum h. e. causam ali-quam, per quam exsistentium in se est colligatio. Mundus autem,quatenus spectatur ut phaenomenon, h. e. respeclive ad sensua-litatem mentis humanae, non agnoscit aliud principium formae,nisi subjectivum h. e. certam animi legem, per quain necesseest, ut omnia, quae sensuuin objecta (per istorum qualitatem)esse possunt, necessario pertinere videantur ad idem totum.Quodcunque igitur tandem sit principium formae mundi sensibilis,tarnen non complectitur nisi actualia , quatenus in sensus eadereposse putantur, ideoque nec immateriales substantias, quae, quatales, jam per definitionem a sensibus externis ornnino exclu-duntur, nec mundi causam, quae, cum per illarn mens ipsaexsistat et sensu aliquo polleat, sensuum objectum esse nonpotest. Ilaec principia formalia universi phaenomeni absoluteprima, catholica et cujuslibet praeterea in cognitione luunanasensitivi quasi Schemata et coHditiones, bina esse: ternpus et

spatium, jam demoustrabo.

«

§ 14 .

De t c m p o r c.

1. Idea iemporis non oriiur , sed supponilur a sensibus.Quae enim in sensus incurrunt, utruin simul sint, an post seinvicem, nonnisi per idearn temporis repraesentari potest; nequesuccessio gignit conceptum temporis, sed ad illum provocat.