forma et principiis. Sect. II.
137
subjecto dato, conceptus autem subjecti, quatenus est phaeno-menon, non detur nisi per relatlonem ad facultatem cognoscendisensitivam, et secundum eandem etiam praedicata dentur sen-sitive observabiiia, patet, repraesentationes subjecti atque prae-dicati tieri secundum leges communes, adeoque ansam praebereeognitioni verissimae.
§• 12 .
Quaecunque ad sensus nostros referuntur ut objecta, suntphaenomena, quae autem, cum sensus non tangant, formain tan-tum singulärem sensualitatis continent, pertinent ad intuitumpurum (i. e. sensationibus vacuum, ideo autem non intellectualem).Phaenomena recensentur et exponuntur, primo sensus externi inPhysica, deinde sensus interni in Psychologia empirica. In-tuitus autem purus (liumanus) non est conceptus universalis s.logicus, sub quo , sed singularis, in quo sensibilia quaelibet co-gitantur, ideoque continet conceptus spatii et temporis; qui,cum quoad qualitatem nihil de sensibilibus determinent, nonsunt objecta scientiae, nisi quoad quantitatem. Iiinc MathesisrmiA spatium considerat in Geometria, tempus in Mechanicapura. Accedit liisce conceptus quidam, in se quidem intel-lectualis; sed cujus tarnen actuatio in concreto exigit ppitulantesnotiones temporis et spatii, (successive addendo plura et juxtase simul ponendo,) qui est conceptus numeri, quem tractatArithmetica. Mathesis itaque pura, omnis nostrae sensitivaecognitionis i'ormain exponens, est cujuslibet intuitivae et distinctaecognitionis organon; et quoniam ejus objecta ipsa sunt omnisiutuitus non solum principia formalia, sed ipsa intuitus origi-narii, largitur cognitionem verissimam simulque summae evi-dentiae in aliis exemplar. Sensualium itaque datur scientia,quanquam, cum sint phaenomena, non datur intellectio realis,sed tantuin logica, hinc patet, quo sensu, qui e schola Eleaticahauserunt, scientiam phaenoraenis denegasse censendi sint.