Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
133
Einzelbild herunterladen
 

forma et principiis. Seet. II.

133

notasse: cognitiones semper habendas esse pro sensitivis, quan-tuscunque circa illas intcllectui l'uerit usus logicus. Kam vocau-tur sensitivae propter genesin, non ob collationem, quoad iden-titatem vel oppositionem. Hinc generalissimae leges empiricaesunt nihilo secius sensuales et, quae in geometria reperiuntur,formae sensitivae principia (respectus in spatio determinati),quantumcunque intellectus circa ilia versetur, arguraentando esensitive datis (per intuitum purum) secundum regulas logicas,tarnen non excedunt sensitivorum classem. In sensualibus autemet phaenomenis id, quod antecedit usum intellectus logicum, di-citur apparentia, quae autem apparentiis. pluribus per intelicctumcomparatis oritur cognitio, reflexa vocatur experientia. Ab ap-parentia itaque ad experientiam via non est, nisi per reflexio-nem secundum usum intellectus logicum. Experientiae conceptuscommunes dicuntur emjnrici , et objecta phaenomena, leges au-tem tarn experientiae, quam generatim omnis cognitionis sensiti-vae vocatur leges phaenomenorum. Conceptus itaque empiriciper reductionem ad majorem universitatem non iiunt intellectua-les in sensu reali , et non excedunt speciem cognitionis sensiti-vae, sed, quousque abstrakendo adscendant, sensitivae manent iniudefinitum.

§ 6 .

Quod autem intellectualia stricte talia attinet, in quibususus intelleotus est realis; conceptus tales tarn ohjectorum,quam respectuum dantur per ipsatn naturam intellectus, uequeab ullo sensuum usu sunt abstracti, nec formam ullam continentcognitionis sensitivae, qua talis. Necesse autem hic est, maxi-mam ambiguitatem vocis abstracti notare, quam, ne nostram deintellectualibus disquisitionem maculet, antea abstergendam essesatius duco. Nempe proprie dicendum esset: ab aliquibus abs-trakere, non aliquhl abstrahere. Prius denotat: quod in con-ceptu quodam ad alia quomodocuuque ipsi nexa non attendamus,posterius autem: quod non detur, nisi in concreto et ita, ut a