forma et principiis. Scct. II.
131
totius, sed tantum ad conditiones intuitus sensitivi; ideoqne,etiamsi non sint sensitive conceptibiles, tarnen ideo non cessareesse intellectuales. Ad liunc autem conceptuin snfficit: dariquomodocunque coordinata et omnia cogitari tanquam pertinen-tia ad unuin.
»Sectio II.
De sensibilium atque intelligibilium discriminc generalim.
§• 3 .
Sensualitas est receptivitas subjecti, per quam possibileest, ut status ipsius repraesentativus objecti alicujus praesentiaeerto modo afficiatur. Intelligentia (rationalitas) est facul-tas subjecti, per quam, quae in sensus ipsius per quaiitatemsnam incurrere non posaunt, sibi repraesentare valet. Objectumsensualitatis est sensibile; quod autem nihil continet, nisi periutelligentiam cognoscendum, est intelligibile. Prius scholis ve-teruin phaenomenon, posterius nomnenon audiebat. Cognitio^quatenus subjecta est legibus sensualitatis, est sensitiva, intelli-gentiae, est intellectualis s. rationalis.
§• 4 .
Cum itaque, quodcunque in cognitione est sensitivi, pen-deat a speciali indole subjecti, quatenus a praesentia objeclorumhujus vel alius modificationis capax est, quae, pro varietate sub-jectorum, in diversis potest esse diversa, quaecunque autemcognitio a tali conditione subjectiva exemta est, nonnisi objectumrespiciat, patet: sensitive cogitata esse rerum repraesentationes,uli apparent, intellectualia autem, sicuti sunt. Repraesenta-tioui autem sensus primo inest quiddam, quod diceres materiam,nernpe sensatio, praeterea autem aliquid, quod vocari potestforma , nempe sensibilium species, quae prodit, quatenus varia,
9 *