Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
40
Einzelbild herunterladen
 

40

Princip. primor. cognit. metajihys.

mcrcio eontinentur, nisi quateuus a cominuni exsistentiaesuae principio, divino ncmpe intellcctu, mutuis respe-clibus conforinata suslinentur.

DEMONSTRATIO. Substantiae singulae, quarum ueutraest causa exsistentiae alterius, exsistentiam habeut separatamh. e. absque oinnibus aliis prorsus intelligibilem. Posita igiturcujuslibet exsistentia simpliciter, nihil ipsi inest, quod arguatexsistentiam aliarum a se diversarum. Quoniam vero relatio estdeterminatio respectiva h. e. in eilte absolute spectato haud in-telligibilis, liaec pariter ac ratio ejus determinans per exsisten-tiam substantiae in se positam intelligi nequit. Si praeter hancigitur nihil insuper accesserit, nulla inter omnes relatio nullum-que plane commercium foret. Cum ergo, quateuus substan-tiarum singulae independentem ab aliis liabent exsistentiam,nexui earum mutuo locus non sit, in finita vero utique noncadat, substantiarum aliarum causas esse, nihilo tarnen minusomnia in universo mutuo nexu colligata reperiantur, relationemhanc a communione causae, nempe Deo, exsistentium generaliprincipio, pendere conßtendum est. Quoniam vero inde, quiaDeus simpliciter ipsarum stabiliverit exsistentiam, mutuus intereasdem respectus etiam non consequitur, nisi idem, quod exsi-stentiam dat, intellectus divini Schema, quateuus exsisteiitiasipsarum correlatas concepit, eorum respectus firmaverit, univer-sale rerum omniuni commercium hujus divinae ideae conceptuisoli acceptum ferri, liquidissime apparet.

DILUCID ATiO.

Coexsistentiam substantiarum universi ad nexum inter easstabiliendum non sufficere, sed communionem quandam originiset harmonicam ex hoc dependentiam insuper requiri, primusevidentissimis rationibus adstruxisse mihi videor. Eteuim utnervuin demonstrationis aliquantulum resumam: Si substantia Aexsistit, et exsistit praeterea B, haec ideo in A nihil ponerecenseri potest. Fac eniin, in A aliquod determinarc, hoc est,