Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
26
Einzelbild herunterladen
 

26

Princip. primor. cognit. mclaphys.

hoc quidem rationis dcterminantis lege exclusum non est. Cajus:Quanquam vix habeam, quod tibi regeram, tarnen internus sensussententiae tuae mihi videtur obloqui. Da enim casuin non maguimomenti, si mihi ipsi attentus sum, liberum mihi esse animad-verto utrinque inclinari, ita ut satis persuasus sim, actionis meaedirectiouem antecedenti rationuin Serie determinatam non fuisse.Titius: Aperiam tibi tacitam mentis imposturam, quae indiffe-rentiae aequilibrii ludibrium tibi facit. Vis naturalis appetitiva,menti humanae insita, non in objecta solum, verum etiam inrepraesentationes varias intellectui sistendas fertur. Quatenusitaque repraesentationum, quae electionis in casu dato motivacoutineret, nos ipsos sentimus auctores esse, ita ut attentioniipsis applicandae, suspendendae aut aliorsum vertendae egregiesufficiamus, consequenter non solum in objecta appetitui nostroconformiter tendere, sed etiam ipsas rationes objectivas variepro lubitu permutare posse conscii sumus, eatenus vix possumusnobis temperare, quin voluntatis nostrae applicationem omni legeexemtam et determiuatione stabili privatam arbitremur. Verumsi recte sentire allaboramus, quod in casu dato haec, non aliahat attentionis in repraesentationum combinationem tendentia,quare, allicientibus ab aliqua parte rationibus, subinde ut liber-tatis saltem periculum faciamus, attentionem in oppositam partemconvertendo, huic suprapondiuin concilieinus, quod adeoqueappetitus sic non aliler dirigalur , rationes certe, quae deter-minant, adesse debere lacile convincemur. Cajus; Multis fateordil'ficultatibus me implicasti, sed te haud minoribus irapediri certussinn. Quomodo putas determinatam malorum futuritionem, quo-rum Deus tandem ultima et determinans causa est, bonitati etsanctitati ipsius conciliari posse? Tilius: Ne lenipus vanisdisceptationibus incassum teramus, quae te suspensum tenentdubitationes, eas paucis expromam nodosque solvam dubiorum.Cum eventmun omnium tarn physicorum, quam actionum liberarumdeterminata sit eertitudo, consequentia in antecedeutibus, ante-cedentia in ulterius praecedentibus et ita nexu concatenato in