Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
25
Einzelbild herunterladen
 

nova dilucidatio. Scct. II.

25

coni'essio, quod non invitus, sed lubens egeris. Hinc non in-evitabilis fnit actio tua, ut tu quidem subopinari videris, nequeenim evitare studnisti, sed infallibilis fuit secundum appetitustui ad circumstantias ita informatas propensionem. Et hoc qui-dem majorem tibi culpam impingit. Ita enim vehementer appe-tiisti, ut ab instituto dimoveri non passus sis. Sed tuo te telojugulabo. Cedo! quanain ratione libertatis notionem comtnodiusex sententia tua putas informari debere'? Cajus: Ego quidemarbitror, si abigeres illud quicquid est rationum semet stabilieventu determinantium concatenationis, si concederes hominemin quavis libera actione versus utramque partera indifferenter sehabere et, positis omnibus quodcunque finxeris rationibus aliquodetcrminantibus, tarnen quidvis pro quovis eligere posse, tumtandem bene de libertate actum esse confiterer. Titius: Deusmeliora! Si quod te numen hoc voto potiri pateretur, quaminfelix esses omnium horarum homo. Fac te virtutis tramitemingredi apud animum tuum statuisse. Fac mentem et religionispraeceptis, et quaecunquc sunt alia ad iirmandum consilium effi-cacia, probe jam esse communitum. Nunc agendi obtingit occasio.Protinus in deteriorem partern prolaberis, neque enim, quae teinvitant, rationes determinant. Quantum te videor mihi audireadhuc plures querimonias jactautem'? Ah, quod me sinistrumiatum a salutari consilio subito depulit! Quid opus est praeceptisvirtutis navare operam; per sortem fiunt actiones, non determi-nantur rationibus. Non equidem, inquis, accuso invitam fati cujus-dam me abripientis coactionem, sed illud, nescio quid, lapsummihi in pessimam partem concilians abominor. Pro pudor! undemihi detestandus ille appetitus praecise in deterrimam partem,qui aeque facile in oppositam potuit inclinari? Cajus: Ergo deomni libertate perinde conclamatum est. Titius: Vides quam inavctum coegerim copias tuas. Noli spectra comminisci idearum;sentis enim te liberum, liujus vero libertatis noli notionem con-iingere parum rectae rationi constantem. Libere agere est ap-petilni suo confonniter et quidem cum conscientia agere. Et