18
Princip. primor. cognit. mctapliys.
ens inceperit an minus, ens eatenus erit imleterminatuni, nequedeterminari poterit, nisi praeter ea, (piae exsistentiae internaecompetunt, arcessantur notiones, quae imlependenter ab exsisten-tia ipsius sunt cogitabiles. Cum vero id, quod entis exsistentisantecedentem non exsistentiam determinat, praecedat notionemexsistentiae, idem vero, quod determinat, ens exsistens antea nonexstitisse, simul a non exsistentia ad exsistentiam deterininaverit,(quia propositiones: quare, quod jam exsistit, olim non exsti-terit, et quare, quod olim non exstiterit, jam exsistat, reverasunt identicae,) Ii. e. ratio sit exsistentiam antecedenter determi-nans, sine hac etiam omnimodae entis illius, quod ortum esseconcipitur, determinationi, hinc nee exsistentiae locum esse posseabunde patet. Haec si demonstratio propter profundiorem notio-num analysin cuiquam subobscura esse videatur, praecedentibuscontentus esse poterit.
Postremo, cur in demonstratione, ab ill. Wolfio et secta-toribus usurpata, acquiescere detrectaverim, brevius expediam.Illustris liujus viri demonstratio, ut a perspicacissiino Gaumgar-tenio enodatius exposita reperitur, ad haec, ut paucis multacomplectar, redit. Si quid non haberet rationem, nihil essetejus ratio; ergo nihil aliquid, quod absurdum. Verum ita potiusinformanda erat argumentandi ratio: si enti non est ratio, ratioipsius nihil est i. e. non ens. Hoc vero ambabus manibus largior,quippe si ratio nulla est, conceptus ipsi respondens erit nonentis, hinc si enti non poterit assignari ratio, nisi cui nullusplane conceptus respondet, ratione plane carebit, quod redit adSupposita. Hinc non sequitur absurdum, quod inde lluere opi-nabautur. Exemplum expromam in sententiae meae testimonium.Demonstrare ausim secundum hanc concludendi rationem: pri-mum hominem adhuc a patre quodam esse genitum. Pone enim,non esse genitum. Nihil foret, quod ipsuin genuerit. Genitusigitur foret a niliilo; quod cum contradicat, eum a quodam ge-nitum esse confitendum est. Haud difficile est captionem argu-menti declinare. Si non genitus est, nihil ipsum progenuit.