Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
17
Einzelbild herunterladen
 

nova dilucidatio. Seel. II.

17

totam absolverem, sed quodam anfractu plena demum certitudinepotiri liecesse fuerit, ratio mihi reddenda est.

Primo enim inter rationem veritatis et exsistentiae studiosemihi distinguendum erat; quanqnam videri poterat, universalitatemprincipii rationis determinantis in regione veritatuin, eandempariter supra exsistentiam extendere. Etenim si verum nihil est,h. e. si subjecto non competit praedicatum, sine ratione deter-minante, praedicatum exsistentiae absque hac nullum fore etiamconsequitur. Verum ad veritatem lirmandam non ratione ante-cedenter determinante opus esse, sed identitatein praedicatuminter atque subjectum intercedentem sulficere constat. In exsi-sfentibus vero de ratione antecedenter determinante quaestio est,quae si nulla est, ens absolute necessario exsistit, si exsistentia estcontingens, eam non posse non praecedere, evictum dedi. Hincveritas ex ipsis fontibus arcessita, meo quidcmjudiciopurior emersit.

Celeberrimus quidem Crusius exsistentia quaedam per suamipsorum actualitatem ita determinari putat, ut vanum autumetultra quicquam requirere. Titius libera volitione agit; quaero:cur hoc potius egerit, quam non egerit? respondet: quia voluit.Cur vero voluit? Haec inepte interrogari autumat. Si quaeris:cur non potius aliud egit? respondet: quia lioc jam agit. Ideoputat, liberam volitionem actu determinatam esse per exsistentiamsuam, non antecedenter per ratioues exsistentia sua priores; etsola positione actualitatis omnes oppositas determinationes ex-cludi, hinc ratione determinante opus non esse contendit. Verumrem contingentem nunquam, si a ratione antecedenter determi-nante discesseris, sufficienter determinatam, hinc nec exsistentemesse posse, si libuerit, etiam aiio arguinento probabo. Actusliberae volitionis exsistit, haec exsistentia excludit oppositum hujusdeterminationis; verum, cum olim non exstiterit et exsistentiaper se non determinat, utrurn olim fuerit vel non fuerit, perexsistentiam hujus volitionis haec quaestio, utrum antea jam ex-stiterit, an non exstiterit, manet indeterminata; quia vero indeterminatione omniinoda haec quoque una omnium est, utrum4£ant f. SB. III. 2