Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
16
Einzelbild herunterladen
 

16

Princip. primor. cognit. metapliys.

exsistentia prior est vel, si niavis, identica cum possibilitate. Ethujus nulla manet notio siraulatque ab exsistentia ejus discesseris.

P u o p. VIII.

Nihil contingentcr exsistens potest caröre rationeexsistentiam antecedenter determinante.

Pone carere. Nihil erst, quod ut exsistens determinet, praeteripsam rei exsistentiam. Quoniam igitur nihilo minus exsistentiadeterminata est h. e. ponitnr ita, ut quodlibet oppositum omni-modae suae determinationis plane exclusum sit; non alia eritoppositi exclusio, quam quae a positione exsistentiae proficiscitur.Quae vero exclusio cum sit identica, (qnippe nihil aliud vetatrem non exsistere, quam quod non exsistentia remota sit,) oppo-situm exsistentiae per se ipsum exclusum h. e. absolute impos-sibile erit; h. e. res exsistet absolute necessario, quod repugnathypothesi.

COItOLLARIUM. E demonstratis itaque liquet, non nisicontingentium exsistentiam rationis determinantis firmamento egere,unicum absolute necessarium hac lege exemtum esse; hinc nonadeo generali sensu principium admittenduin esse, ut omniumpossibilium universitatem imperio suo complectatur.

SCHOLION. En demonstrationem principii rationis deter-minantis, tandem, quantum equidem mihi persuadeo, omni cer-titudinis luce collustratam. Perspicacissimos nostri aevi philo-soplios, inter quos ill. Crusium honoris causa nomino, semperde parum solida hujus principii demonstratione, quam in omnibushujus materiae scriptis renalem reperimus, conquestos esse satisconstat. De cujus mali medela usque adeo vir magnus despe-ravit, ut vel demonstratione plane incapacem esse hanc propo-sitionein serio contenderet, si vel inaxime vera esse concedatur.Verum cur non tarn promta et expedita mihi l'uerit hujus prin-cipii demonstratio, ut unico, sicut vulgo tentatiun est, argumento