nova dilucidalio. Scct. II.
15
liinitatam, hoc est privationibus nonuullis junctam; quibus cumabsoluta necessitas non perinde ac realitatibus competat, interimad omnimodam rei determiuationem, absqne qua res exsisterenequit, pertineant, realitates hac ratione limitatae exsisterentcontingenter. Ad absolutam itaque necessitatem requiritur, utabsque omni limitatione exsistaut, hoc est, ens constituaut infi-nitum. Cujus entis cum pluralitas, si quam fingas, sit aliquotiesi'acta repetitio, liinc contingentia absolutae necessitati opposlta,nonnisi unicum absolute necessario exsistere statuendum est. Da-tur itaque Deus et unicus, absolute liecessarium possibiütatisomnis principiuni.
SCHOLION. En demonstrationem exsistentiae divinae, quan-tum ejus maxime fieri potest, essentialem et, quamvis geneticaelocus proprie non sit, tarnen documento maxime primitivo, ipsanempe rerum possibilitate comprobatam. Ilinc patet: si Deumsustuleris, non exsistentiam oranem rerum solam, sed et ipsampossibilitatem internam prorsus aboleri. Quanquam enim essen-tias, (quae consistunt in interna possibilitate,) vulgo absoluteuecessarias vocitent, tarnen rebna absolute necessario competererectius dicerentur. Etenim essentia trianguli, quae consistit intrium iaterum consertione, non est per se necessaria; quis enimsanae mentis contenderet, necessarium in se esse, ut tria semperlatera conjuncta concipiantur; verum triangulo hoc necessariumesse concedo, h. e. si cogitas triangulum, cogitas necessariotria latera, quod idem est ac si dicis: si quid est, est. Quoautem pacto eveniat, ut cogitationi Iaterum, spatii comprehen-dendi etc. notiones suppetant, hoc est, ut sit in genere, quodcogitari possit, unde resultet postea combinando, limitando, de-terminando notio quaevis rei cogitabilis, id, nisi in Deo, omnisrealitatis fonte, quicquid est in notione, reale exsisteret, concipiplane non posset. Cartesium equidem novimus exsistentiae divi-nae argumentum ex ipsa sui interna notione depromtum dedisse,in quo vero quomodo eventu frustratus sit, in scliolio paragraphiprioris videre est. Deus omnium entium unicum est, in quo