Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
14
Einzelbild herunterladen
 

14

Princij». primor. cognit. metapliys.

consummatione responsionis, per se patet. Novi quidem ad no-tionem ipsam Dei provocari, qua determinatam esse exsistentiamipsius postidant, verum hoc idealiter fieri, non realiter, facileperspicitur. Notionem tibi formas entis cujusdam, in quo estomnitudo realitatis; per hunc conceptum te ipsi et exsistentiamlargiri oportere confitendum est. Igitur ita procedit argumen-tatio: si in ente quodam realitates omues sine gradu unitae -sunt,illud exsistet; si unitae tantum concipiuntur, exsistentia quoqueipsius in ideis tantum versatur. Ergo ita potius informanda eratsententia: notionem entis cujusdam nobis iormantes, quod Deumappellamus, eo modo illam determinavimus, ut exsistentia ipsiinclusa sit. Si vera igitur praeconcepta notio, verum quoque,illum exsistere. Et haec quidem in eorum gratiam dicta.sint, quiargumento Cartesiano assensum praebent.

P r o r. VII.

Datur ens, cujus exsistentia praevertit ipsam etipsius et omnium rerum possibilitatem, quod ideo ab-solute necessario exsistere dicitur. Yocatur Deus.

Cum possibilitas nonnisi notionum quarundam junctarum nonrepugnantia absolvatur adeoque possibilitatis notio collatione re-sultet; in omni vero collatione, quae sint conferenda, suppetantnecesse sit, neque, ubi nihil omnino datur, collationi et, quaehuic respondet, possibilitatis notioni locns sit: sequitur, quodnihil tanquam possibile concipi possit, nisi, quicquid est in omnipossibili notione reale, exsistat, et quidem, (quoniam, si ab hocdiscesseris, nihil omnino possibile, h. e. nonnisi impossibileforet,) exsistet absolute necessario. Porro omnimoda haec rea-litas in ente unico adunata sit necesse et.

Pone enim haec realia, quae sunt possibilium omnium con-ceptuum velut materiale, in pluribus rebus exsistentibus reperiridistributa, quodlibet harum rerum liaberet exsistentiam certa ratione