nova dilucidatio. Scct. II.
1 »
Verum lios saepenumero ratione consequenter ileterminante cou-tenti sumus, cum de certitudine nobis tantum res est; sed darisemper rationem antecedenter deterininantem s. si mavis gene-ticam aut saltem identicam, e theoremate allegato et definitionejunctim spectatis facile apparet, siquidem ratio consequenter de-termiuans veritatem non ei'ficit, sed explanat. Sed pergamusad rationes exsistentiam determinantes.
P r o p. VI.
Exsistentiae suae rationem aliquid habere in seipso, absonum est.
Quicquid enim rationem exsistentiae alicujus rei in se con-tinet, hujus causa est. Pone igitur aliquid esse, quod exsistentiaesuae rationem haberet in se ipso, tum sui ipsius causa esset.Quoniam vero causae notio natura sit prior notione causati, ethaec illa posterior: idem se ipso prius simulque posterius esset,quod est absurdum.
COliOLLARlUM. Quicquid igitur absolute necessario exsi-stere perhibetur, id non propter rationem quandam exsistit, sedquia oppositum cogitabile plane non est. Haec oppositi impos-sibilitas est ratio cognoscendi exsistentiam, sed ratione antece-denter determinante plane caret. Exsistit; hoc vero de eodemet dixisse et concepisse sufficit.
SCHOLION. Equidem invenio in recentiorum philosopho-rum placitis subinde recantari lianc sententiam: Deum rationemexsistentiae suae in se ipso habere positam; verum egomet as-sensnm ipsi praebere uolim. Duriusculum enim bonis hisce virisquodammodo videtur, Deo ceu rationum et causarum ultimo etconsummatissimo principio sui rationem denegare; ideoque, quianon extra se ullam agnoscere licet, in se ipso reconditam habereautumant, quo saue vix quicquam aliud magis a recta rationeremotum reperiri potest. Ubi enim in rationum catena ad prin-cipium perveneris, gradum sisti et quaestionem plane aboleri