12
Princip. jn'imor. cognit. metaphys.
definitio WoHiana audiet: ratio est id, ex quo intelligi potest,quam ob rationem aliquid potius sit, quam non sit.
I’ariter enunciationi rationis sufficientis vocem rationis de-tcrminantis surrogare satius duxi, et habeo il!. Crusium assen-tientem. Quippe ambigua vox est sufficientis , ut idem abundecommonstrat; quia, quantuin sul'ficiat, non statim apparet; de-terminare autem cum sit ita ponere, ut omne oppositum exclu-datur, denotat id, quod certo sufficit ad rem ita, non aliter con-cipiendam.
P r o i>. V.
IViliil est verum sine ratione determinante.
Omnis propositio vera indicat subjectum respectu praedicatiesse determinatum, i. e. hoc porii cum exclusione oppositi; inomni itaque propositione vera oppositum praedicati competentisexcludatur necesse est. Excluditur autem praedicatum, cui abalia notione posita repugnatur, vi principii contradictionis. Ergoexclusio locum non habet, ubi non adest notio, quae repugnatopposito excludendo. In omni itaque veritate est quiddam, quodexcludendo praedicatum oppositum veritatem propositionis deter-miuat. Quod cum nomine rationis determinantis veniat, nihilverum esse sine ratione determinante statuendum est.
Idem aliter.
E notione rationis intelligi potest, quodnam praedicatorumoppositorum subjecto tribuendum sit, quodnam removendum.Pone quicquam verum esse sine ratione determinante, nihil af-i'oret, ex quo appareret, utrum oppositorum tribuendum sit sub-jecto, utrum removendum; neutrum itaque excluditur, et sub-jectum est respectu utriusque praedicatorum indeterminatum,liinc non locus veritati, quae tarnen cum fuisse sumta sit, apertapatet repugnantia.
SCIIOLION. Veritatis cognitionem rationis semper in-tuitu niti, communi omnium inortalium sensu stabilitum est.